Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Blaðsíða 149
Brynjålfur Sveinsson
107
addam, qvod sera posteritas tuorum laborum immortalium nunqvam
obliviscatur: inter alios ego fateor, siqvid in istis rebus profeci, qvod
eqvidem exiguum esse fateor, qvantulumcunqve tamen hoc est, tuis
laboribus et industriæ debeo, qvi me somno communi sepultum ad
mqvirendum priscos antiqvi Septentrionis ritus excitasti, qva scrip- s
tis, qva exemplo. Absqve te foret, ætemum in domesticis rebus pere-
grini erraremus. Tu igitur patriæ nostræ pater, antiqvitatis assertor,
Septentrionis vindex unicus jure merito audis et apud seros nepotes
longum audies. Ego vero si pro tenuitate mea qvicqvam possum,
studium conatumqve pro tantis meritis tibi addico. 10
Nunc ad reliqvæ epistolæ tuæ capita strictim respondebo, qvo-
niam hæc hactenus diduxit animus tuis virtutibus et beneficiis in-
calescens. Calor autem ex vestris Medicorum placitis aperit ac didu-
cit. Principio, qvod nomine nobilissimi Dn. Secretarii significatum
ivit excellentissimus Dn. Doctor opellam meam sane qvam tumul- 15
tuariam nobilissimo Dn. Secretario non displicuisse, gratulor ac
profiteor gratiam debere me, qvod illis nugamentis ignoverit. Eadem
humanitate me porro animabit ad manumittenda, qvæ nunc affecta
habeo, in Saxonis præfationem conjectanea, qvod in annum proxi-
mum, si permittat Deus, ipsi spopondi Secretario. Verum qvo minus 20
id nunc fiat, causas habeo sonticas et plane decretorias, principio
qvod Flacci monitu, ut carmen, ita scriptum qvodlibet reprehenden-
dum extimescam, qvod non
Multa dies et multa litura coercuit.
Tum vero qvod solus collectorem, amanuensem, correctorem, 25
interpolatorem sustineo, nullius opera adjutus. Accedit, qvod mem-
branas inspiciendi copiam, plerumqve sordidas et deletas, lux bruma-
lis malignior et dies obscurior negat hibernis, negotiorum autem
turba et multitudo æstivis mensibus, ut soli duo menses, nec illi
q videm integri, Martius et Aprilis, huic negotio impendi qveant. 30
Prasterea cum opusculum recenserem, ne qvidem tum perplacuit,
ideoqve sæpe stilum verti et lituris universum deformavi. Addo qvod
alia atqve nunc est forma emittendum censui. Hactenus enim con-
tinua serie, ut in Saxone qvodvis occurrit, sine distinctione capitum,
qvod videbatur, adnotavi, qvam tradendi rationem nunc in libello, 35
qvi sub manu plus opinione crevit, condemno, ut confusam et tædio-
sam lectori futuram, itaqve per capita deinceps distingvere constitui