Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 153
Brynjolfur Sveinsson
I I I
a patria] et templo hoc Skalholtino m[etuendum ex piscatu salmo-
num] in confluente Huidaa, tractus [Borgarfiord. Nuper enim
paujci qvidam, nimirum Consul Nan[sonius et civis Hafniensis
qvidam] alter cum duobus Batavis privilegium Regio nomine
nuper curarunt, qvo concedi videtur illis libera facultas salmo- 5
num capiendorum in dicto confluente, qvi tamen aliorum amnium
fluviorumqve ostium ac orificium præstat, in qvod plenis alveis
devolvuntur, salmonum et illi divites. Jam si libere licet illis pisca-
toribus ut libet ostium cratibus transversariis, contra leges nostras,
Landsleigubalk 56 capite, concludere, salmones ad unum omnes 10
m istorum nassas pertracti converrentur, qvi vero superius ad mar-
gmes amnium undiqve habitant, qvamvis ex legum præscripto ante
suum qvisqve fundum piscandi jus liberum obtinent, otiosi
spectatores licet sedebunt, esurie macerandi. Qvod qvo exactius in-
spiciat Dominus D., Chorographiæ rudimentum mitto. Nunc medium is
qvxdem confluentem piscator Batavus cinxit. Verum piscatus illud
genus hactenus insvetum nobis legibus permissum an sit, nescio. Et
utut sit, atqve abstineat se primus, dum irrepit callidus artifex:
qvoniam tamen diploma latius patet qvam veterator ille nunc usur-
pat, merito in futurum nobis metuimus, ideoqve jura nostra tem- 20
pestive privilegio satis largo, hoc est non tam facto qvam novo juri
obduci cupimus. Etenim si diplomata contra civilia rerum publica-
rum jura non audita parte altera legibus præscri[b]ere debent, nos
utiqve qvi novas moles gravaminum non [pejrferimus, cælo alias et
solo condemnati, nos inqvam pa[tria]m fugimus et dulcia linqvimus 25
arva. Proinde cum res [Cathjedræ Schalholtinæ cum aliis hic agatur,
qvæ prædia ad [qvasdjam dictorum amnium oras jure fundi soliqve
obtinet, silentio [rem prjodere verebar. Ideo demissé peto ut modus
pnvile[gio stajtuatur, qvi cum legibus nostris conveniat, ut suum
cuiqve [jus ac dojminium permittatur, idqvod jura tum sacra tum 30
[civilia jubenjt sartum tectum conservare. Hane tu supli[cationem,
vir] experientissime, communicato cum Jano Severinio [sennone qvi]
causæ favet, rei lociqve gnarus; legas, censeas ac [nobilissimo Do-
min] o Secretario, cujus fidei hane rem per literas [commendavi], per-
ferendam cures, tuoqve patrocinio digneris. [Eadem opera] Cathe- 35
dram hane et ordinem saerum, et uni[versam tract]um Borgarfiord
sane qvam latissimum ætemum demereberis. Imo Insulam univer-
sam, qvod enim hic justitiæ specie sancitur, ubiqve sancitur. Prædia