Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 159
Brynjolfur Sveinsson
"7
nus, qvem nunc bonis avibus ex Dania nactus eram, absolvere non
potuit, illa cum cæteris periculis in annum, si Deus volet, perficientur,
nam diutius in hoc vado hærere ne qvidem ipse sustineo. Te vero,
vir excellentissime, qvam possum demisse obsecro, ut hæc paucula
perlegas, castiges et recenseas libere, qvi tuus est candor, errorum s
qva rem qva phrasin et dictionem qva scripturam moneas, et omnia
in meliorem partern accipias et nobilissimo secretario interpreteris.
Pro affectu, cura et fide plus qvam paternis, qvæ promovendis
rebus meis impendisti, maximas ago habeoqve gratias, majores per-
petuo debiturus, utinam referre pares in me situm esset! Sed enim 10
qvantumvis a te, vir clarissime, impensum favoris et gratiæ fuit, mihi
tamen hactenus hunc fructum frui non licuit, qvod nec Regis mei
clementissimi animo inscripserim nec tuo studio, sed qvorundam
aliorum interventui, qvos largitionibus demereri nec animus est nec
facultas. Diplomatis qvidem exemplum descriptum pro typographia is
obtinenda mihi monstravit nobilissimus Ackelejus, sed res ad collo-
qvium cum Dno Episcopo Sculonio auctoritate non minus Domini
præsidis Bielkij qvam voluntate Ackel(e)ji prolata est. Cæterum in
foro nostro universali res ultro citroqve disceptari cæpit coram nobi-
lissimis Dnis Commissarijs, qvi saltem obiter auditas partium rationes 20
ad arbitrium Magnifici Dni Cancellarij revolvere, et illi nos rationum
pondera per libellos patefacienda proponere mandavere. Ego pro
publica necessitate qvod visum erat oravi, et litteras Dno Bjelkio
commisi; diversam partem pro commodo privato dicturam causam
nullus dubito. Hic te, vir excellentissime, vehementer obsecro, ut si 25
(qvod non dubito) in consilium vocatus venias, momenta rationum
sine personis expendas, et causam qvæ magis e re publica videbitur,
tuo patrocinio foveas et subleves.
Cedat nostrum compendium publico incremento! Dnum Thor-
lacum Sculonium de regio privilegio sciscitatus nihil certi retuli; nec 30
esse nunc certioribus indicijs colligere videor, saltem illam ratiocina-
tionem audivi:
Qvaliter meo decessori typographicum excercitium contigit, tali-
ter et mihi permissum est.
Sed illi sic evenit uti, ut nemini præterea alteri: Ergo et mihi sic 35
permissum est.
Minorem negaturus, Jonam Jonæum Nupufellium opposui, qvem
noveram illo tempore pariter artem suis typis et impensis exercuisse.