Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Síða 160
118
Ole Worm
Responsum tuli, sed non affirmatum, indultu forsan Dni Gudbrandi
id isti licuisse: hoc probatum cupienti nihil relatum. Sed ego nullum
diploma pro monopolio isto subesse nunc magis magisqve subodorari
videor. Pro obtinendis uxori prædijs, pollicitum saltem domini Biel-
kij, non regium privilegium impetravi, qvo tamen acqviesco.
Piscatum avofiov et iniqvissimum tempestive inhibitum gratulor,
et tuæ dignitati gratias ago. Deus nova gravamina avertat! Nunc
perscripturus qvid tuo rogatu et qvam nihil promovere potuerim
jure merito rubore perfundor. Scripsi qvidem utriqve pastori domino
Thorlaco Bemhartio Helgafellio et doctissimo humanissimoqve viro
dno Theodoro Jonæo Hitardalio satis mature, ut suam uterqve par-
tem exeqveretur, gratis hactenus: alter inopiam periti runarum
descriptoris obtendit, nec ut arbitror sine causa, serio enim hoc pro-
fiteor, neminem, qvod sciam, Runice peritum hodie in tota Insula
repperiri, postqvam decessit vir magnus Dn. Amgrimus Jonas, pu-
blicum Islandiæ ornamentum, et Jonas Gudmundius ære dirutus
verius qvam rude donatus sibi et aliis inutilis in angulo consenuit.
Bjomo etiam Skardsaius nuper oculis captus langvet. Nedum ut
perversam illam, ut audio, litteraturam qvisqvam recte delineet,
proinde gratiam sibi fieri laboris irriti et inutilis postulavit, donec
ipse justo tempore visitaturus locum inviserem, qvod hac æstate
volente Deo prope est ut fiat, nec te diutius expectationem ferre
patiar. Nam sive intelligam, sive non intelligam, ductus characterum
qvam possum simillime propria manu mentiar. Alter sibi librum
Runicum qvalem scribis visum unqvam pemegat, verbis qvæ heic ex
epistola ad verbum referam, qvia te nostri idiomatis peritum novi:
„Vm bok Gudrunar Osveifsdottur (rectius Osvi’furs d.) seige eg
ydur {rad einfaldlega, ad hana hefe eg aldreige sjed, {ro ydur {)ad
sagt hafe vered. Enn munnmæle hefe eg j)au heyrt, ad hun skule
hafa att ad liggja hjer under altarinu i molldu. Hvad olijcklegt vera
må, ad hun i svo langan tijma orotinn i jørd liggja kunne. Ok veit
eg {rad er ecke annad enn hjegoma romur folksens.” Hactenus ille
in litteris datis Helgaf elli anno 1649. 30. Martij.
Nunc an tellurem ipsam consulendam arbitreris tui judicij rem
facio, qvamvis non sine multorum offensa rem illam tentari prospi-
cio.
Venio nunc ad proceres, de qvibus retulisti, Svionas:
Eystenum sanctum nusqvam invenio, nec Ericum Tefeli filium,