Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 164
122
Ole Worm
qvantum ex magnatibus intellexi, commodo et utili medio rem trans-
igi posse existimant, qvod pluribus procul dubio exponet præses
vester. Pro navata opera in investigandis iis qvæ ad nos rumore sunt
delata gratias ago, nec dubito, qvin si qvid certi aut Helgafellio aut
Hitterdalio acceperis, mecum sis communicaturus. De proceribus
istis Sveticis qvæ narras gratissima certe fuere, consultus enim ab
amico qvodam in Svecia, non erat qvod respondere potueram ante
qvam eruditam hane tuam deductionem acceperam. Circa finem
mensis Aprilis diem suum obiit bonus noster Stephanius Historicus
Regius, cujus obitum multi ægerrime ferunt. Fuit enim in hane rem
natus et educatus. Valetudo infirmior, qvæ ultra mensem me detinuit,
plura non sinit. Vale et bono publico diu sospes vive. Hafniæ Calend.
Majis 1650.
62.
To Brynjolfur Sveinsson, May 8, [765/].
M. Brynolpho Svenonio Scalholtum.
Gratissimum intellectu mihi fuit, mi Brynolphe, pondus aliqvid
apud te habuisse literas nostras, qvibus præclaras tuas in Saxonis
Præfationem meditationes publici juris ut qvanto posses ocius faceres
urgebamus. Speramus itaqve eum hisce nostris mercatoribus voti nos
compotes futuros. Certe non dubitabis qvin hoc ipso tibi non modo
populares sis devineturus omnes, sed etiam eos, qvos Aqvilonaris
gloriæ aliqva tangit cura. Pro Historia Sturbiornonis maximas ago
gratias, multum enim ad illustrationem Saxonis facit et ea continet
qvæ nec apud Svecos nec apud Danos historicos continentur, qvin
et diversa. Digna certe qvæ socco donetur Romano et notis anti-
qvitatem concementibus illustretur. Ni omnem jam horum curam
seposuissem morbis, senio et aliis curis fractus, aliqvid tentarem. Tibi
lampada trado, ut et hane et Lodbrogi, qvam te possidere scio, ali-
qvando bono publico in lucem edas. Speraveram in Runicis pecu-
liaria qvædam, qvæ ferebantur apud vos nupere reperta, sed qvia
spe excidi, in iterata Literaturæ meæ editione typographum progredi