Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 165
Brynjolfur Sveinsson
123
passus sum. Hujus jam mitto exemplum cum aliis nonnullis (reliqva
enim dudum te habuisse mihi persvadeo), ut boni consulas et per-
legas rogo atqve si qvid offenderis, qvod minus ad palatum, avdacter
moneas, qvo emendari suo tempore possit. A nullo enim jam harum
rerum peritiore qvicqvam hujus generis exspectamus. Perge igitur et 5
tenues hos meos conatus avge, orna, et ad exacti judicii tui limam
admitte. Nil unqvam mihi gratius futurum, qvam ut intelligam me
hisce præclara ex(c)itasse ingenia ad res patriæ deperditas recupe-
randum et gloriam septentrionalium vindicandam. Cui studio si te
mancipaveris, nominis et famæ immortalitatem qvin tibi concilia- 10
veris non dubito. Perge, vale et me ut cæpisti ama. Hafniæ 8. Maji.
Musæi mei addo catalogum, ut si qvid hujus generis apud vos
occurrat rarum, mei memor thesavrum hunc symbolo tuo exornare
haud desinas, gratam memoriam in Historia hujus reportaturus.
63. is
From Brynjolfur Sveinsson, July 28, 1651.
Observationes tumultuariæ
ad opus aureolum, Danicam Literaturam viri clarissimi, Domini D.
Olafi Wormii, Medicinæ in alma Hafniensi Academia Doctoris et
Professoris publici, fugitivi ex Septentrione Septentrionis statoris et 20
vmdicis unici, jussu auctoris inter insanas negotiorum turbas carptim
et vellicatim conceptæ.
Qvando ita vis, clarissime vir, fiat: et qvod inter lectitandum
paulo aliter a tua Dignitate traditum atqve nostris majoribus credi-
tum deprehendo, jussu tuo adnotabo, sed, qvod vis, libere; qvod 25
nolim, sed vaga negotiorum agmina cogunt, temere. Tuum fuerit, vir
omnium doctissime et optime, discipuli studium boni consulere ac
opellae temeritatem curis imputare, libertatem tibi.
Pag. 1. versic. 15. Danos veteres Runicam Literaturam invenisse
scribis. Non Antiqvitates: qvæ Odini, Asis, Alfis, Jotnis Runarum 30
invcntum adscribunt. Odin ipse in Runa pætti apud Sæmundum
Froda: