Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Side 167
Brynjolfur Sveinsson
!25
Hoc est:
Omnes derasæ sunt, qvæ fuerant incisæ, et cum sacro mulso com-
mixtæ, atqve in varias vias missæ, qvædam sunt inter Asas, qvædam
inter Alfas, qvædam inter sapientes Vanas, qvasdam habent homines
seminio humani orti. 5
Vides Runas etiam, qvas retinent homines, ramenta esse ex
Odinis clypeo. Plura non congeram. Pagani certe nihilnon ab Asis
accepisse se credidere, cujus qvidem in humana vita usus esset.
Cap. 2. pag. 12. v. 9. scribis: Jam vero tam claros et limpidos
nos ipsi hujus vocis Kft tenemus fontes, qvod supra monstratum, 10
etc. Ecqvos vero fontes, vir clarissime? nimirum, inqvies, qvi aperti
sunt supra Cap. 1. pag. 1. et 2., ilbc videlicet a Ren Danica voce
corrupta et nuper deformata duci Run videtur, olim Renna dicta,
qvæ vox fluxum et canalem, per qvem labuntur liqvores aut minuta
anda, ut pulvis, arena, cinis etc. significat. 15
Liqvores notat a verbo eg renn, labor, fluo. Heic a Rynner sulcis
aratri, qvam priscam et nativam vocem asseris, qvod crederem Doc-
toris Wormii causa, nisi renueret prisca nativaqva vox Rein, qvæ
non sulcorum tantum, sed rerum qvarumcunqve continuarum
rectam extensionem, discretarum ordinem denotat, cujusqve pluralis 20
Reinar ipsissimum nuou/.X-rp-Kiiiov significat: Non admodum agro-
rum colendorum cura illo seculo magnis animis placuit, ut suum
inventum ab ejus rebus appellarent; servitiis et imbellicioribus ac
proinde vilioribus commendabatur, ut alibi dixi.
Nolim igitur allusiones illas pro fontibus Tijg fTv/iézTjTog, iisque as
Claris et limpidis, venditari, cum lacunæ sint et cistemæ turbidum
laticem excipientes lingvæ jam diu corruptæ. Qvanto rectius, princi-
pio tuoqve judicio convenientius, Runæ vocabulum primitivum sta-
tuisti, a qva sententia suspiciones allusionum te nullæ dimoverint.
Spelmanni aliorumqve sententiæ Normannice peritis lienem cient, a 30
raagico abusu meretricioqve virginem Runam appellatam statuenti-
bus. Qvasi non et illæ virgines nascantur, qvæ postea pudorem ven-
dunt. Prius leeta et intellecta est Runa qvam operata, an tantisper
nomine caruit ? Imo vero magicus character Runa non est, sed Runa-
rum contextus carmen integrum artificioso compendio abscondens, 35
ut m Conjectaneis disserui; xuTayjr/jaTixwg autem, qvia unitatis
specie sensu multiplex oculos ineurrit, Runa dicitur, ut a -fcKFY Brun,
aeumen, ora in aeumen desinens, verbum eg Bryne, aeuo: Sic a