Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Side 176
134
Ole Worm
Cap. 23. pag. 118. Tradla] scribendum censeo Tradka, qvod
nostratibus qvotidianum est: tradla ne priscis qvidem innotuit.
Pag. 125. mer ser legi vult clariss. vir, mier sier. Fateor nunc
vitiose passim ita pronuntiari, sed pessime: Omnes antiqvæ mem-
5 branæ constanter absqve spurio hoc i Boreali tales voces omnes
scriptas referunt, nihil est aliud mier sier qvam prava consvetudo.
Pag. 146. In pyctacio Glossarii Poetici pluscula animadvertenda
occurrunt, præsertim qvæ ad flexiones et declinatus nominum ac
verborum attinent: paucula qvædam alterius etiam significatus cre-
10 diderim, nonnulla etiam vulgari omnium seculorum usu freqventis-
sima sunt: qvæ tamen pro poeticis adnotantur; sed minutias illas
perseqvi nec otium est nec animus, satis est in genere submonuisse.
Sunt etiam in personarum Nomenclatore qvædam, qvæ nullus intel-
ligo, nec tamen illa propterea improbem; alia de qvibus dubitem,
is propriane hominum nomina sint an appellativa rerum vocabula.
Certe nornen Lifraudur, nisi cognomen viri sit, propius nihil est
qvam ut adjectivum nornen censeam, vulgo nobis tritum, qvi Lif-
raudan dicimus colorem, qvi ruborem hepaticum refert.
Plura nunc non possum, qvi ad difficillimum visitationis iter
20 nimium serus Orientem versus accingor. Tuum vero fuerit, vir
clarissime et optime, fautor ac præceptor æternum suspiciende, hæc
levia et oculis tuis eruditissimis, nisi aliter velles, indigna æqvi
boniqve consulere, ac de humanitatis meæ studio existimare, ut qvi
Tuæ Excellentiæ primas, ut discipulum decet, nunqvam non atqve
25 merito deferam. Nisi hane enim glaciem nobis tua Claritas perfregis-
set, æternum non solum ego, sed universus audeo dicere Septentrio
vetemoso frigore constrictus exanimisqve torpuisset. Tu solus et
primus oculos in domesticis, qvibus uti debeant qvicunqve cæcutire
nolunt, post longam noctem omnibus reddidisti: qvo nomine gratias
30 tibi totus debet habetqve Aqvilo nunqvam intermorituras, ac sibi se
tua industria redditum, nunqvam sine Statoris Wormii grato præ-
conio, recordabitur.
Vale, vir clarissime, publice gentium Septentrionalium Doctor,
Vindex et æternum præsidium. Iterum vale et spicilegium hoc
35 magnæ messis tuæ optimi consule, cui solidam diem æstuante curis
animo impendi. Dabat Skalholti V. Kai. Sext. Anni MDCLI.
T. Cl. Dign. studiosiss.
Brynolfus Svenonius.