Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Side 185
Gisli Magnusson
143
cogito: atqve id non solius mei fastu aut insolentiå aggressus, verum
certissimis rationibus a viro doctissimo reverendo domino Thorlaco
Schulonio fautore meo inter summos eximio hortatus, quod sc.
pleriqve sint nostratium qvi facultati Theologicæ operam in primis
dåre solent, ecclesiasticas prima qvaqve occasione functiones ambien- 5
tes; qva de causa Insulæ nostræ politia rerum ac artium ad vitam
seconomicam fæliciter agendam necessariarum inscitiå majore laboret
qvam ecclesia, qvæ semper et ubiqve bonis iisqve multa eruditione
ac fide præstantibus viris probe munita, suo ordine rite multis jam
retro annis administrabatur, nec dum iisdem orba, satis multos eius 10
facultatis successores qvotidianos nutrire videtur. Qvanqvam vero,
clarissime domine doctor, opera meå aut studio parum qvidem
utilitatis ad neutram rem publicam redundet, conatus tamen ac
velle solum nec deum nec viros pios improbasse unqvam audivi, eos
porro ille sin minus approbatos impediverit, aut secundum eum alii is
qviqve deiecerint, id ipsum illius decreto ac voluntate liberrimå fieri
certo persvasus sum, sin eosdem ad metam et scopum benigne pro-
moverit, pari ratione eventum confido. Philosophicis igitur operationi-
bus medicum finem superinductum consulunt, tanqvam multarum
rerum ac totius pene naturæ considerationis convenientiam, nullam 20
enim dicunt artem facultatemve in toto prope orbe inveniri posse,
ad cuius solidam indolem et cognitionem percipiendam plurium
majorumqve rerum exactior notitia pertineat qvam medicinæ. Ve-
rum enim vero egomet iis artibus operam cogito qvæ ad rationes
politicas, ecclesiasticis tamen non exceptis studiis, meliore modo 25
mstaurandas facerent, studiorum finem propositum, ad qvem reliqva
pleraqve tuto divertant, medicæ artis operam in peregrinatione illa
meå constitu(t)am volunt.
Nova qvæ raritate qvadam præ cæteris nobiliora æstimari
mereantur, oculis nostris aut auribus nulla vacarunt. Ex literis cele- 30
berrimi domini doctoris ad patrem datis redditam ei esse pellem
ursmam a me anno superiori sine litura ac literis per Hermannum
Willerum civem Havniensem missam, intellexi: qvæ tanti viri
humanitas procul dubio fecit, ut qvinas caligarum nostrarum eidem
Per Petrum Johannem mercatorem Acerørensem transmittere non 35
dubit em. Catellum etiam islandicum albo colore, qvi erectis cruribus
ac tenere incederet latratu, si in patria acqviri potuisset, una qvoqve
missum voluissem, qvi cum non dum oculis meis nullus occurrebat