Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Blaðsíða 190
s
10
15
20
25
30
35
I48
Ole Worm
et quibusvis religionis nostræ confessoribus, doloris ae mæstitiæ ex
novis illis et inopinatis in Daniå turbis in dies exoriatur, ea scilicet
est rerum vicissitudo, imperiorum impugnatio, Ecclesiæque veræ
vexatio, ut non sit quod quid nobis vel tutum vel gratum, nisi
divinum auxilium, ullibi locorum speremus. Verum utut sit, ut tanto
nos dolore et damno afficiat hæc temporis et tempestatum injuria,
non tamen in hisce et vitæ et fortunarum periculis ita penitus exani-
mat, quin futuræ liberationis ae Diei ejus (quem certé portendit
ac prædicat) spe quådam et gaudio suffulciat. Nos vero, qui præter
preces et suspiria ad nostri tutelam multum conferre non possumus,
quantum in nobis est Deo clementissimo supplicamus, velit per
Christum filium nobis et Ecclesiæ suæ benigne de pace et tutelå
prospectum, imperia suorum sarta tecta atque in primis Daniæ Regi
et regno vitam victoriam, pacem iam unicé desideratam, fælicitatem
ac protexionem perpetuam indultam.
Me vero quod attinet, excellentissime D. Doctor, ad amplitudi-
nem tuam scribere non vererer, nihil dubitans, quin qua est in nos
humanitate et benevolentiå, si quid å nobis audiat, non ægré ferat.
Lugduni Batavorum cum hyemåssem, in mense Majo proximo in
Angliam me contuli, unde post menses duos Roterodamum reversus
præstantioribus quibuscum mihi familiaritas Lugduni salutatis inter
has vacantias academicas apud amicos cives Roterodamenses sub-
sisterem. Istis vero feriis exactis, nisi parentes alias per litteras rebus
meis prospexerint, sub authumnum Lugdunum redirem. Certo tamen
mihi non constat, an per hostem in Daniå societati Islandicæ anno
vertente in patriå negotiari tutum fuerit. Quæ res si minus confecta,
quas å meis litteras sperem, nescio, et id eo minus, quod qui eo
proximo vere profecti sunt Britanni ab Hybernis nomine sui Regis
in patriå meå occidentali capti sunt omnes et in Hyberniam deducti,
in publica vincula conjecti, in his, qui hane sortem sunt experti,
populares mei nonnulli partium Angliæ, quæ sunt a partibus senatus
Regni, ceu Parlamentorum, iam pridem facti cives. Video et Batavos
cum Parlamentis in omnibus non consentire. Quo factum experior,
ut cum in mari vel alibi iam conveniunt, alii ab aliis sibi metuunt,
imo vi quådam et tumultu invicem se insectantur. Quæ res quibus-
dam opinioni majoris futuræ contentionis quam concordiæ est. Per
moram hane Lugdunensem operam quandam Philosophiae ac lingva-
rum studio {nava vi), directore clariss. Iacobo Golio, Matheseos ac