Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 199
Gisli Magnusson
*57
ferre valeam. Valet tamen Deus omnis boni remunerator largissimus
virtutes tuas et beneficia in multos collata in hac finitå et illå cælesti
politia honore et gloria coronare atque exornare.
Mandato Regio de inquirendis iis, quæ tandem suo tempore
Regiæ Majestati usui et hujus Insulæ emolumento inse(r)vire vale- 5
rent, subiectissime statim atque illud accepi in foro generali unå
cum Excell. Tuæ litteris parere cæpi, qui iter sumsi ex comitiis 5
die Iulii per totam fere Islandiam meridionalem rerum naturalium
indagandarum ergo, quod iter septem hebdomadarum spatio confeci,
postea vero per semimensem partern Islandiæ nostræ septentrionalem 10
peragratus sum ob idem inquisitionis negotium, in quibus itineribus
et in quibus locis quæcunque inveni, quå par est observantiå, ad-
junctå schedulå Exe. Tuæ significare statui. Relationes, quas Reg.
Majestas dåre me jubet et arch (i)vis suis reponere vel ad arcana
Cancellarii transmittere, hoc primo anno referre non potero, prius- 15
quam anno futuro, si Deus fatis pepercerit, singula quæ transmittun-
tur per responsa ab Exe. Tuå recognovero et opera instituta fuerint.
Interim hæ consignationes per litteras alphabeticas in præsenti Rela-
tionum loco sunto. Quod si istæ Relationes desiderantur å superiori-
hus, apud illos hac de causa me excusare dignetur Excell. Tua: 1. quod 20
(quae) hoc anno inveni magna ex parte ignota nobis sunt, 2. quod
hac æstate post illud inquisitionis mandatum a Reg. Majte clemen-
tissimé mihi communicatum quam fuit, in itineribus totus fui ob
idem negotium, 3. quod opera nulla adhue sunt instituta, sed jam
propediem illa quæ circa res notas versantur instauranda, ut anno 25
futuro mercimonia iis locupletari possint et ex parte naves onerari,
ut sulphure, sale, vitriolo, nitro, et aliis. Ex his quæ iam dixi ex-
perimenta nulla cum reliquis quæ mittuntur dåre potui in præsen-
harum, nimirum ideo, quia iam primum heri ex itinere domum
reversus sum, navi iam postremå velis et ventis accinctå. Interim 30
iha anno superiore probavi et facili arte præparari curavi et elicui,
ista foris in itinere æstivo præfestina properatio tentare non sivit.
Sed et ista iam ante hoc eodem anno satis nobis probata, probas
ut vocant non obtineo, interierunt. Mitto iam Exe. Tuæ semitonnam
rerum naturalium experimentis, quæ hoc anno domi et foris nactus 35
sum, refertam et sigillo meo obsignatam, singulis speciebus papyro
mvolutis et per litteras alphabeticas locis ubi inveniuntur consignatis,