Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 200
5
10
15
20
25
30
35
i58
Ole Worm
quam consignationem Relationum loco hujus anni summat et ex-
cipiat Exe. Tua etiam rogo. Plura indagare hoc anno tempus et
impedimenta vetarunt. Anno futuro volente Deo plura et majora
transmissurus effeetorum etiam in his utilibus novis rebus, quas
adiuneta scheda indicat, Relationes dåre cogito. Expecto iam anno
proximo ad singula responsionem, cujus nominis naturæ et usus
atque valoris sint, secundum Exe. Tuæ promissa, nec non qua arte
tractari debeant. Rebus meis mihi et meis imo toti patriæ patemum
et honoratissimum Excellentiæ Tuæ patrocinium exopto in posterum
non secus nec minus quam hactenus. Fortassis Deus nostris fessis
et propemodum collapsis rebus nostris per Tuum patrocinium et
operam opitulari et subvenire velit. Talem enim vultum et faciem
præ se ferre mihi iam videntur apud nos res omnes, ut eum bono
Deo et ope boni Magistratus gravissimarum calamitatum periodi
finem brevi attingant. Cæptis nostris plurimi vel certé omnes in
patriå optimates, quod sciam, favent, inter hos præcipuus Dominus
Thorlacus Schulonius septentrionalis Islandiæ Episcopus vigilantiss.
et meritiss., vir pietate et syncero benevolentiæ in bonos omnes et
in primis in patriam affeetu conspicuus. Præter alia favoris et deside-
ratissimæ erga me Humanitatis Tuæ indicia est quod gratias agam
maximas de humanissima illå mei nominis mentione, quam feeit in
suis Exe. Tua ad Dominum Thorlacum litteris, quas ipse mihi iam
ante tres hebdomadas dum ejus hospes essem, monstravit. Hoc anno
triginta plantarum peregrinarum in Daniå tamen vulgatarum spe-
cies sevi in hortulo quem in Munchatuerå domo et claustro Regio
exstruxi, nec non plurimas plantas nostrates, quarum quædam ex-
perimenta mitto Exe. Tuæ, inter illas caricem illam vel gramen
marinum consevi et frutices nostros betulæ et salieum ramos quo
in arbores exsurgant plantavi probæ causa, quæ omnia optime pro-
veniunt, adeo ut satis iam probatum habeam plurima, quæ ad vitæ
necessitatem saltim, si non ad delicias, pertinent, hic nasci posse et
germinare si colantur. Hoc anno et plura et majora plantarum
vestrarum semina mihi per mercatores allata, interim quoque plura
nostrarum herbarum adjuneta et collecta totis in agris iam conseri
curamus.
Plura in præsenti non meminero, nisi quod minimé oblivisci
oporteret: Deo Triuni commendatissima valeat Excellentia Tua una