Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Síða 219
Gudmundur Andrésson
177
potest inconsulta hominum consilia in bon[os] exitus vertere; citra
qvam etiam nihil possumus efficere, Joh. io. Adsum, inqvam, sed
qvid dixi, imo absum, nam labante fortuna et lasso ingenio cum
captivitate luctor diuturna, vim patiens, optatis neutiqvam visus, jmo
vereri possim, qvod calumnijs lacer cujvis invisus latitem ad peren-
dinas necis horas. Vtinam vero Domino Doctori dignis possem modis
supplicare, eiusqve Dignitatem tantundem exorare, ut mihi aliqvan-
tulo foret subsidio, caussam vindicans infirmatam qvam deploratam
magis. Et si facundi ex pessimis etiam caussis solent facere optimas,
velut sua fama claret Cicero, immortalem adeptus inde gloriam,
qvid nunc, si vellet, faceret facundia Christiana, caussæ facillimæ
favendo? utpote qvæ vel sua mole ruinam minari sibimet videtur:
nisi extrema pusillanimitas defendentis et licentiosa nimis dvawnCa
urgentis præoccupet. Confidenter qvidem nunc loqvor, ageret autem
confidentius, qvi ista qvæ patior ab ovo ad ungves cognita haberet,
ct se malle defensorijs qvam accusantium partibus patrocinari fatere-
tur. Si qvæ fides, non tam meæ philautiæ, sed sereno syncerorum
judicio, qvi sine invidentia noverant, est habenda. Magna qvidem
de vestra magnanimitate aveo sperare, ut qvemadmodum cuiqve
suus est zoilus, ita suo cuiqve ingenio suus contingit Mæcenas tandem
aliqvis; sed pauca ambire audeo, imo qvam paucissima significare;
nam importunus qvid excercitatissimum sollicitare ausit de ijs qvibus
Gato consideratus jllico occinat jstud:
Qvam stultum est petere id, qvod possit jure negari.
Verum enim vero ob caussas antea dictas prægnanter impulsivas
penitus abstinere neqveo, qvin Reverentiam vestram de ferendis sup-
Pehjs precibus adoriar et auxilium implorem. Qvodvis officium, si
mei nullius est, amicorum in patria fidorum vicissim despondens.
Qvamvis enim permultos habuerim osores, totidem certe dexteriori
amore foventes. Et si nullum habeam hominum, at Deum cujuslibet
benefacti renumeratorem habebis largissimum; qvi veritatis tum est
dictator, tum promotor ac tutor tutissimus, imo est ipsa veritas sui
vmdex demum certissima. Jn cujus nomine te, qvi potes, qvemqve
fas est, usqve ad veratrum salvæ conscientiæ mei miselli rationem
habere velis curatoriam obsecro. Adeoqve qvi corporis soles arte
medicari morbis, hujus famæ ac fælicitatis laborem antidoto velis
mitigare adhibito, non enim prorsus agonizantem, sed atræ bilis ex-
cetra afflictum repperles patientem. Sed ut hæc lusum redolentia
s
10
15
20
25
30
35
Bibllotheca Arnamagnæana, VII
12