Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Síða 220
s
10
15
20
25
30
35
178
Ole Worm
in seria factione deponam, qvæ fuerit meæ famæ complexio et qvid
eius febris, Laconismo brevius exponere accingor, interea tamen
suspensim metuens, ne nimis diu obstrependo plus satis sim oneri.
Me interim sufferre non meo eblandiri, sed tuæ virtuti concreditum
esto.
De vitae anteactæ modo et genere non propriæ lingvæ præconijs,
sed probatorum testimonijs virorum mihi præbendum novi, eaqve
nonnulla mecum circumfero; ferrem vero uberiora, si seditiose me
raptum captum ire præscivissem. Ut tamen verbulo tangam: circiter
qvadriennium scholæ trivialis Holensium prælectionibus olim inter-
fui. Adeoqve sum e viginti unus, qvi præmature jllinc seqvestres acti
parentum vel privatorum ruricolarum officijs retroacti ministrare
cogunt? juxtaqve Horatianam gnomen:
Non facile emergunt, qvorum virtutibus obstat
Res angusta domi.
Non enim sæpe ob litterarum facilitatem, vel lingvæ facundiam,
si favor et merita fautorum aut munerum absit, munia inibi dantur
commoda. Ad exterorum vero consortia yilofiovaa me transire
vetabat cum facultatum penuria, tum valetudo freqventer imbecillis,
ut rudem taceam Artium dispositionem; sibi enim placere, ni alii
probent, perexiguum juvat. Sed uti eram tune temporis institutus
nec præceptor, neqve Dominus pater deploråre, qvin ad meliorem
venire frugem habilis essem. Interea qvandoqve diaeonus ordinatus
nunc licentiatus fueram, abinde etiam subinde semotus, calumnijs
vanis et levitate laica depulsus, qvæ tamen per temporis filiam verita-
tem sopitæ simul referbuére; ad officium deniqve pastorale non(n)un-
qvam etsi desideratus, nunqvam perveni, partim nec valde ambire
didici, neqve animus promotoris in me fuit propensus, ajens plæraqve
ingenia præclara amentiam secum trahere solitam, rudiores id facilius
præstare. Se metuere, qvod sibi forem prægrandis, ego vero ut in-
genium habui exiguum jta nec gloriæ usqve adeo famelieum. Priva-
tim ut plurimum decennio latitavi, interim lueubrationibus, qvorum
vix pudet, piget vero ob ingratitudinem invidorum, varijs operam
dedi inauspicatam (siqvidem Numina cultori pemiciosa suo tantisper
colui). Puerorum institutor apud pastores et vicos melioris notæ
qvandoqve audiebam. Usqve. Campus proinde latissimus panditur,
si fatalis hujus mali, qvo detineor, epithesin ac catastrophen essem
enarraturus. Si enim id universum veluti acciderit pangeretur, com-