Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Síða 225
Gudmundur Andrésson
183
ajunt enim ipsum te ad regis captivos transvehere minari; vis tibi
ac suffragiorum prætensio est metuenda. Ego autem tua scripta nec
damno nec carpo, nec qvicqvam de te decemam; non ad me per-
tinet. Qvi sapiunt, qvidam tibi sapere vel scire primas tribuunt
partes. Sed qvod potes, cave tibi etiam privatim te moneo. Qvid respon-
derem non refert memorare, qvid vero facerem? Inter arma silent
niusæ, sopiuntur leges, si Danicus me impetit miles, qvo me vertam ?
Scio legibus et actis probatis nec veritate expugnari, qvid porro
potentatus non faciet? Sane processum nescivi legalem. Hæc mea
consultatio, itaqve domum tendere jter destinans litteras scripsi ad
virum mihi familiarem, Dn. Theodorum Hijtdalensem, non infimæ,
ut putavi, conditionis, et eiusdem forsan mecum censuræ. Harum
character fuit: Esto meus apud Satrapam et eius satellitem commis-
sarium regium interpres ac mediator, hæc verba eis referens vel
ostendens: Nullius scripti editi mihi conscius sum, cujus accusor, a
tue est alienum et adulteratum, sin a me vultis reqvirere, ac meum
<xh&evzix6v poscere, qvod tamen fuit privatus Discursus: si domum
tue pro tempore subduco, utpote qvem nemo citat aut dicam facit
legalem, e domo autem vocatus vos seqvi usqve ad Cathedram vel
Senatum sum paratissimus. Vix tertiam jtineris partem absolvi, ante
qvam Satrapæ emissarius duobus viris stipatus me accersit, ibi in
loco deserto montium cuncta qvæ circumvexi relinqvere cogor, a
domo vel 20 milliaribus exulans. Itaqve cum forum jam haberetur
jnsulæ publicum, novum qvid mihi spectaculum obijcitur. En ego
tn tentorium seu tabemulam ad Beelke et Archelas, ita vocatos,
traducor; adest ijs tum politicorum tum alter ecclesiasticorum Mer-
curius, jnterpres Divum: Qvæstionem mihi modo infert miles, seu
tuilitum imperator: Haffer du schriffuet jmod Storedom. Ego pri-
tuum nec affirmare neqve negare, sed qvidnam sit ijs relatum ac mihi
tgnotum ante audire qvam respondeam, mallem. Is me veluti circulo
inclusum Popiliano postulat, ut sive fatear seu negem; ibi litteras
attestor eo datas, qvæ nunc primum panduntur et recitantur. Co-
tnissarius cum Satrapå istas eludit, vel risu excipit, nec plus tabaco
Purgatione satisfacere cavillantur. Licuisse mihi credebam, dixi, pri-
vatam ventilationem, jmo ajunt nefas, et ranam potius seriphiam
oportuit esse significant, nec sine supplicio evasurum. Latet vos, dixi,
tuea assertio, vanam reputo esse, qvæ ad vos est translata. His dictis
supervenit Dominus Episcopus digniss. a politico, ut intellexi, subor-
s
10
is
20
25
30
35