Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Blaðsíða 226
184
Ole Worm
natus, cui ille cum cæteris succenturiatus foris latuit. Dominum pa-
trem vero mihi graviter infensum accipio, novo qvodam ac mendaci
calumniæ genere ab ijs accensum (qvidnam id ferret hic nuper jam
tandem percepi), ubi nihil ab eo sperare adversum poteram. Sed
s æmuli studio ipsum in me suo fascinio concitaverant. Cujus ipsum
postea piguit. Wenn mann wil Aale fangen, so muss man das Was-
ser zuvor trub machen. Eius Reverentia a me humiliter salutata,
non sine scommate accipit. Libellum modo promit ac pandit; mihi
eius auctoritatem infligens, ad defendendum invitat, se enim coram
10 suo magistratu de me conqveri necessario. Thesium nomine indigita-
tus venit libellatus, adversus hujus titulum et tenorem insurgens tum
scripto, tum professu refutat Islandico. Ad qvæ cum facillima esset
responsio, nihil me respondere dixi, nam meum non esset hoc scrip-
tum, nec si esset, ibi vix esse locum disputandi, a lasso rixam qværi,
15 qvis foret inter nos arbiter; nam Dani ut credo perexiguum qvid
loqvebatur intellexerunt, grande qvid tantum dicere putantes, qvod
mihi esset irrefellibile, sed erat pluma non multo gravius. Nec scio
an fuerit sobrius. Dixi ultra: Actori incumbit probatio. Qvo teste
convincor jta scripsisse. Is primum levissime respondit, qvod referre
20 pudet. Qvod cum ego eluderem, dixit: aliqvem necesse est fecisse;
abs te accepimus; imo dixi ånQoadiåvvaov. At tua manu scriptum
repperitur insertum. Qvid tum, dixi, si male sanum correcturæ
folium mihi sit fraude surreptum. Qvæ illi a fronte in dissoluta et
dissimili charta sunt assuta, neqve ad calcem qvæ in infinitum pos-
25 sunt addi, nil ad me attinet. En jam absens est jlle retortus uterqve
editor. Filius prudenter ut 40 milliaribus seqvestre, parens vero foris
latet. Testibus carens rationalibus tandem actor caussæ laxam mihi
dedit veniam, necessario certe habendam sine dono, ajens: Excerpe
ea qvæ non vis fateri, fatere vero qvæ te asseruisse nosti. Faciam,
30 dixi, ubi locus ac tempus postulat, nunc enim non vacare vel ipsi
videtis, cum consistorio universis insulæ, summis juris negocijs bi-
duum solum sit satisfacturum, et nunc erat postridie vespera. Audive-
rat Dn. Satrapas (præter occultas calumnias forsan vertumno variat
magis), dum me impetivit Superintendens, eum nominare schisma,
35 hæresin, legum oblocutionem, magistratus honorem et cetera. Qvi-
bus vero argutijs dixerit, aut ego exceperim, peregrino sermone alter-
cantes, non capiunt exteri, sed ego usqve adeo despectus cavillatio-
nibus, qvam is Reverentia magnificus in pauperem ac sqvalidum