Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Side 227
Gu5mundur Andrésson
185
habitu, trepidantem metu, triumphans occupatum magnas, nec de-
sunt ei satellites, qvos si cum eo irritassem amplius, vel solo strepitu
me obruissent, et me garritu exanimasse possent, cum ne Hercules
adversos duos unus contra tot Mymecias et cetera. Herbam porrigere
sum coactus factus. Præsides vero Regij omnia qvasi de tripode
Jovis venientia ac verissime in me jllata putant, qvæ tanta Reveren-
tia vel tantum spiret, nedum qvod Politicus conspiret. Me indemnem
detruncandum mandare dicitur esse facilis. Ego poplite flexo ej
supplico prostratus, ne vi nefaria mihi auferat, qvod addere neqvit,
tam violenter et subito vitam eripiendo. Octo dierum, inqvit, spacium
poteris tibi exorare superstes, sed non evades ultra. Contra ego:
serio agere non crederis, insontem interficere indemnem, si Regiæ
majestati obloqvendo peccavi, nonne ad ipsam de gratia licet sup-
plicare; si heresin movisse arguor, nonne ad cathedram fas est appel-
lere, eo enim si libere licet, libenter veniam. Annuit jlle: seqveris
nos, sed captivus; custodiæqve me jllico mandat, ubi hoc sensi de
processu non solum indirecto, sed etiam intollerabili, murmurare
mcipio, et an jure sim captivandus ad Magistrum Brynoldum, alte-
nus cathedræ superintendentem, me allego. Is suam profert senten-
ham. Mihi videtur, ajt, si qvid penna prave asseruisse urgetur, penna
etiam revocet, en charta, fiat venia. Sed nihil promovetur. Retro
ferre pedem non datur; amicis valedicere aut ullum suffragium de
vera purgatione acqvirere non admittitur, nec unicum obulum, li-
brum vel testatum asciscere fit locus. Eheu Jehova, vim patior, cap-
tivitati irreverenti trador, qvæ non audio vage concitor. Hæresin hic
foveo aggravatam; denuo non contra relligionem, sed adversus ad-
ministrationen!. Nempe nihil esse mendacius odio, vanius ira, fal-
lacius invidia, nihil sævius calumnia, calamitosius persecutione: O
Diva virgo Veritas, has ne habes comites in me conjuratas omnes?
Seqvax tamen seqvor eorum mancipia, qva non injuria perculsus,
media maceratus, usqve in navem Regiam sum positus. Interim spe
mea damna levabam fore tandem, ut Daniæ æqvior fiat inqvisitio,
nam mihi indici facit Satrapas jllic sub professorum examen et in-
qvisitionem traducendum me fore. Cum spes frustratur cor con-
tnstatur, Prov. 1 o. Hue transvehor, muro nudus nudo includor, ciba-
tus pane dolorum mensem ago captivus qvartum; et nullum a magi-
stratu factum est verbum, ad Eurotam hic sedeo, necem utiqve sen-
sissem me consummentem, ni Numen cæleste humana anticipasset