Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Side 228
Ole Worm
186
consilia. Qvid aliud qvam cum Jobo afflictissimo conqverar, Cap.
30. Expectabam bona, et venerunt mihi mala; præstolabar lucem,
et irrupuerunt tenebræ. Frater sum draconum et socius struthionum,
et cetera, jtem ex Psalm. 56.
5 Supplicavi denuo Satrapæ herili, ut disqvisitionem intenderet
apud Professores, et nullum tuli responsum. Dn. Episcopum Docto-
rem Th. Broch. litteris sollicitavi vel bis ad eius præclaram Reveren-
tiam missis, ut patema cura et pastorali affectu hujus animulæ ratio-
nem vel aliqvam curam velit habere, in qvam desperatio se qvotidie
10 armat, mors minatur. Nullum accepi responsum; certe doleo ae desi-
dero; morem Islandiæ huic alienum, litteris enim qvibusvis verbo, lit-
tera, signo vel facto non respondere vetat mihi relligio; alias si omnino
odiuntur, missori remittuntur inviso. O Dania, digna te præstato,
te qvamvis sim indignus, Deum tamen habeo te superiorem, omne
is sub regno gratiæ Christi. Ad invidiam concupiscit spiritus, qvi habi-
tat in nobis, majorem autem dat gratiam.
Fabulam ecce narravi nugacem, qvæ utinam tamen non tam
surdo qvam ad tempus muto siet narrata, porro etiam in meum
commodum ae audientis commodam juvandi occasionem, laudem
20 ac gloriam ipsiusqve auxilium mereatur. Sin qvo modo evado, fiat
ut Fabula qvæ toto qvondam notissima cælo.
Post latissimum imtowinonov tandem me ad vos R. Doctor
recipio, vos peto, oro, obsecro, imploro, raram ac præclaram ægro
adfer medelam; non cares mercede, virtuti semper sua merces, at
25 qvædam pars molestiæ vel sumtus compensabitur.
Medicinæ Doctores et Physices studiosos ferunt qvandoqve latro-
num exanima emisse cadavera, nuper demortua, qvæ membris ac
musculis tenus anatomizant ac resecant, recidua deinceps condunt
sepulchro et cetera. Qvid ni Doctor Medicus, Prognothes physicus
30 idem mecum factitet, nuper qvidem exanimato, sed non prorsus
exanimi, qvalis sit famosi hujus seditiosi constitutio, scrutinium ad-
hibens; morbi occasionem aliqvam aperui, morbidatio ipsa mortern
(magnatum ore) merito jllatura restat, qvam o si per familiare
colloqvium liceret exponere, qvid nimirum casus conscientiæ me
35 asserere impulerint, et aperire an opperire præstet, totus fluctuo.
Dictum sapienti sat est: si per unum trihorium me admitti impetrares,
familiarius affari, eodem perinde condendum sepulcro, sub monu-
mentorum indagationis vel medicationis prætextu si fieret. Etenim