Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Síða 234
192
Ole Worm
tres vel piures simul personæ de successione inter se contendere non
sint veriti, et sæpiuscule hoc usu venit, ut non solum dona, virtutes
et eruditio spectatæ sint in ista electione, sed Regina illa pecunia in
promovendis suis ad meliorem statum maximam partem obtinuerit.
Apud majores qvandoqve enim valet illud antiqvitus dictum, Danti-
bus aperiunt, non dantibus ostia claudunt; ideo qvod sim tenuis
fortunæ et desint nummi, exiguum bonum ex illis sperare liceat, qvi
æmulorum intercessione a nobis pusillis (qvi inferioris sortis sumus)
non raro abalienantur. Sunt qvidam satis mihi perspecti qvi vel
ambitione vel parochiomachias inviso conatu extimulati mihi de
conditione hac Laufasiana spem factam ita invideant et irritam
evulsamqve cupiant, ut ne labro qvidem hæreat, sic homo homini
lupus. Fateor qvidem me rudem et latinæ lingvæ imperitum, utpote
qvi privatim educatus, et non ultra tres annos in pueritia scholam
trivialem freqventavi, interim tamen a privato meo præceptore assi-
dua instructione suffultus, et a Domino Gudbrando vicenarius in
ordinem ministrorum Verbi receptus, gratia dei sum qvod sum, et
qvamvis literatis et rerum experientia perspicuis et eruditis viris (qvi
in Academia Regia versati sunt) assimilari haud merear, nostratium
tamen more et modo in Ecclesia dei qvatuordecem annorum spacio
aliqvomodo laboravi, laus deo. Non nobis non nobis domine, sed tuo
nomini da gloriam.
Vestram vero humanitatem ego cum vidua suplices obsecramus,
ut eadem apud vos polleamus gratia qva ille noster demortuus pol-
luit, nosqve sub ipsius nomine in vestram clientelam et patrocinium
apud Magnificum Dominum Cancellarium suscipias, ne competito-
rum, si qvi sint, injusto conatu hoc beneficio rursus extrudamur.
Deum ter Opt. Max. remuneratorem benignum habebis, qvod si
hane gratiam in oculis vestris orphani nos invenerimus, nostram
operam ad qvodvis officij genus pollicemur qvam promptissimam.
Odam defuneti nostri Domini Magni (cui titulum inscripsit Frijs
Drapa) in honorem Magnifici Cancellarij ad morem antiqviorum
Rythmistarum in proxime elapsa bruma editam, ubi ille propter
ægritudinem desijt, ad finem rescripsi. Qvod etiam cepit conscribere
Glossarion ego pure in posterum transcribam, et si qvid addere po-
tuero vemaculæ lingvæ qvodammodo gnarus, adjuneta opera nostri
Benedicti in suggerenda mihi Danica versione nihil inexpertum re-