Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 236
5
10
15
20
25
30
35
i94
Ole Worm
IOO.
From Jon Magnusson, Sept. g, 163J.
Salutem animæ et incolumitatem corporis per Christum lesum
communem nostrum omnium salvatorem.
Reverende et clarissime Domine Doctor et fautor eximie. Da
veniam, si non ea qva decet reverentia Vestram dignitatem com-
pello, verba enim mihi desunt qvibus auream Vestram humanitatem
et benevolentiam erga me nihil tale promeritum digne deprædicem,
qvam qvidem illustri indicio testatam voluisti, elegantiss. opus tuum
ad me transmissum donando, meqve ignotum et barbarum per
literas humanissimas satis amice compellando, qvibus conspectis de
amicitia vestra in me, licet immeritum, nihil unqvam dubitare mihi
integrum esse censeo, magnopere in sinu gaudens Deumqve ter Opt.
Max. læto corde magnificans qvi tam benignum cor in peregrina
terra in favorem mei egeni et orphani nec non in obscuro nati et
educati, elementer excitårat, imo summopere admirabundus exclam-
mans! Aue Elizab. Unde hoc mihi? etc. Non eqvidem admiror
similem simili gaudere, utpote peritum perito, magnæ æstimationis
virum alicui consimili, sed hoc vel maxime mirandum existimo, qvod
nobilissimæ virtutis et raræ eruditionis vir clarissimus ignoto et ex-
traneo homuncioni et idiotæ favere incipiat, qvod ipsum ingenij
specimen non absimile judico ab ingenio Diviniss. Regis Davidis,
qvi miserculum claudum Mephibosethum propter patrem amicum
favore imo honore dignatus est, qvod longe notabilius erat qvam
etsi Davides ipsum Jonathanum ex se optime meritum et alias virtute
et authoritate præstantem virum amore proseqveretur. Sed a Domino
factum est, in cujus manu corda Regum (ut et qvorumvis optima-
tum) esse spiritus Danielicus asseruit, in hisce ut cæteris mirabilia
faciens Jehova in secula benedictus: Triplici igitur bono affectus,
qvamvis me maxime indignum fateri necessum habeam, non possum
non gratulari mihi huncce honorem et favorem; grata mente ani-
mum Vestrum faventem, digitum scribentem et manum largientem
exosculans agnoscensqve in hisce, ut et ceteris permultis fortunæ
donis et bonis mihi divinitus concessis et majorum nutu indultis, me
frui, secundum Deum et ejus providentiam, dilectiss. mei defuncti
in Domino nutritij et præceptoris auspicio et meritis non secus ac