Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 252
s
10
15
20
25
30
35
210
Ole Worm
110.
From Magnus Olafsson, Aug. 20, 1626.
Salutem a Deo Patre in Servatore Christo plurimam.
Clarissime vir: Duæ sunt causæ, qvibus moveor ut ignotus et
longe absens te per hasce literas compellare non erubescam, qvarum
prior humanitas summa cum aliarum amabilium vir(tu)tum excel-
lentia, mihi a meo Dn. Thorlaco Sculonio de te sæpius prædicata,
qvæ mihi animum auget, ut posteriorem liberius exponam, qvæ est
filii mei Benedicti, peregré abeuntis præsentesqve exhibentis, neces-
sitas, qvi animum in literis excolendi gratia celeberrimam vestram
Academiam invisere cupiens de patrono aliqvo, cui commendetur,
vehementer est sollicitus. Etsi enim audacter et inverecundé facere
videar, qvod obscurus ego tantum virum de hoc negocio sollicitare
non dubitem, tamen qvia Dn. Thorlacus author mihi hujus rei
extitit, et <nooyui paternæ verecundiæ limites aliqvando egrediun-
tur, Humanitatem vestram hunc affectus excessum facile condona-
turam certo mihi persvadeo. Fateor eqvidem tenuissimos illum fecisse
profectus, utpote qvi proximis hisce annis ob rei familias angustias
a sævitia hyemis annorum 1623 et 24 et pecudum strage potissimum
exortas, non literis sed laboribus rusticis, ut miseræ hujus terræ fert
conditio, insudaverat. Ne vero literarum initia frustra delibaverit,
in ilhs inceptis sibi pergendum statuit confiditqve favente Deo præ-
ceptorum ope et propria diligentia, qvam pollicetur, parvis hisce
initiis accedere posse majora, ideoqve re angustå domi a proposito
se retrahi non patitur, qvod etiam ipsi in nomine Iesu Christi in-
dulgeo. Hunc igitur prædictum meum filium Benedictum ut unicum,
sic dilectissimum et obedientissimum, humanitati tuæ secundum
Deum qva possum paterni animi submissione commendatum cupio
et opto, vir clarissime, ut hunc in discipulorum tuorum privatorum
numerum inter postremos recipere, ad pietatem et diligentiam in
artium liberalium studiis crebro adhortari digneris, inqve studiosorum
album receptum data occasione promovere, ut mensæ liberæ in
Communitate Regiå el(e) emosynam conseqvi in primis possit, alias
ob subsidiorum inopiam ægré se sustentabit. Hujus beneficii remune-
ratorem largissimum habebit humanitas tua, Deum Opt. Max. pere-
grinorum supremum patronum, parentis etiam pauperis animum,,