Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Side 258
5
10
15
20
25
30
2l6
Ole Worm
diendum qvam ego ad monendum et ad honesta qvævis hortandum,
exspectationi et votis tuis qvin satisfacturus esset non dubitarem.
Interim qvod mei est officii, dum apud nos vixerit, facere non
desinam, eumqve ut proprium filium amore proseqvi patemo, ac si
qvid sit qvo tibi in aliis usui esse valeam non deero. Vale.
114.
From Magnus Olafsson, Aug. 22, i62g.
S. P. Clarissime Dn. Doctor, fautor mihi inter præcipuos hono-
rande. Qvod primum est in affectu primum nunc occurrit in calamo,
ut pro filij mei Benedicti, qvi hac æstate ad patrios rediit Lares,
promotione, institutione, patemis adhortationibus, qva possum animi
devotione gratias agam maximas. Proximum est ut inscitiam pro-
fitear, vel etiam deprecer, qvod Runas veterum in charta ad me
ante biennium transmissas nondum potuerim expedire. Caracteres
certe pleriqve, etsi ex variis priscorum alphabetis coacervati, co-
gnoscibiles sunt, sed tanto variationis et transmutationis studio col-
locati, ut ne una qvidem syllaba elici possit integra. Infinitam ap-
paret fuisse et nullis certis astrictam legibus ejusmodi licentiam apud
veteres Runistas. Exemplar misi ad mystas, qvos putavi, harum
rerum, qvod adhuc non recepi et diffido cum fænore rediturum.
Eddam nostram hac hyeme jnjungente nostro Domino Episcopo
ex mandato Magnifici Cancellarij in Latinum sermonem, si tamen
Latinum, converti; invisum opus valetudinario, qvalis ego toto fere
hoc anno fui. Hane ad Magnificum Dn. Cancellarium Episcopus
noster missurus est. Meræ ibi nugæ et minus dignæ in qvibus bonæ
perdantur horæ, nisi magistratui parendum sit, cui etiam animos
delectandi ministerium a subditis deberi existimo.
Ad filium meum redeo, vir clarissime, qvi ad me qvidem reversus
est, sed absqve tuo testimonio et ad me literis, qvo non parum angor,
sive qvia indignum se illo præstiterit, vel qvia aliud intervenerit
impedimentum, ut ipse refert, qvo magis contentus sum. Peto igitur