Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Síða 259
Magnus Olafsson
217
ut clarissimus Dn. Doctor anno seqventi, si Deus permittat, suo illum
testimonio exornare dignetur, et exemplo Dei, qvi ad inconsiderata
juventutis nostræ acta connivet, si ad frugem redeamus, prætereunda
præterire velit, si omni ex parte officio non satisfecit, ut juvenilia
ingenia alias non mala pravorum consortio facile pervertuntur.
Reversurus præterea ad vos est Olaus Halleri, filii mei Benedicti
consobrinus, de qvo aliqvis mihi in aurem susurravit, qvod pro villa
sacerdotali qva nunc fruor promissionem impetrare velit. Ex constel-
latione aliqva fortassis intellexerit, qvum tamen Ursæ sydus vix
agnoscat aut stellam polarem, diutumum in hac vita me non futu-
rum. Ipsius pater pastor meus est vicinus et hactenus amicus, uxoris
meæ sororem conjugem habens. Talis est hominum candor.
Author igitur mihi fuit amicus qvidam ut Magnifico Cancellario
scribens hane præoccuparem intentionem parum synceram, qvo filius
meus istius promissionis compos fieri possit, qvi ingenio et aliqvo
studiorum utili fructu non minus qvam ille omatus deprehenditur.
Literarum igitur, qvas in hane rem ad Magnificum Cancellarium
scribo, exemplar Dn. Doctori mitto, ut pro candore suo judicet, num
ejusmodi literis ejus Magnificentia compellari qveat, nam etsi summi
dlius viri maxima prædicetur humanitas, metuo tamen ne stilum ad
mgenium aulieum conformare possim, in rustica tantum educatus
simplicitate. Si vero hoc tuto fieri posse Dominus meus censuerit,
humillime peto, ut ipsius Magnificentiæ has literas mature exhibere
meo nomine velit, et intercessorem agere, ut votum obtinere et ab
rpsius Magnificentia de hoc unico verbo certus fieri possim. Id si
consecutus fuero, maximo in hac vita beneficio auctus videbor, qvod
immortali gratitudine celebrabo. Sed hæc omnia in tuum gremium
depono tuæqve committo fidei, vir clarissime et fautor eximie. In
Domino Jesu fælicissime vive et vale in ætemum. Laufasij in Islan-
dia 22. Augusti anno 1629.
T. T.
Magnus Olaj inibi pastor
mpp.
S. P.
5
10
15
ao
25
30
Clarissime vir, si ipse mearum laudum præco esse debeam, eo 35
ingenio natus sum ut nullum sine notabili causa lædere, nemini