Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 260
5
10
IS
20
25
30
35
2l8
Ole Worm
nocere, sed prodesse pro virili omnibus velim, qvæ tamen professio
suspecta esset, nisi idem affirmarent omnes boni, qvibus mea conver-
satio innotuit, effugere tamen non potui boni illius juvenis Olai
Halleri et suorum venenatas sugillationes, cujus tamen olim satis
crassum ingenium, qva potui diligentia, reformare conatus sum, sed
ut asmus recalcitrans hunc tantum studiorum fructum cum exotico
habitu in patriam revexit.
Vixit is hac hyeme vix qvarta milliaris Germanici parte a mea
domo, nec ullum specimen boni profectus re aut verbo ostendere
voluit, credo, nec potuit, præter ignavum otium, scur(r)iles confabu-
lationes cum ejusdem farinæ ingenijs, et in primis teterrimam filij
mei diffamationem apud omnes, qvem tamen suo forte perdidit
sodalicio, subdolus enim et simplex in contubemio haud bene con-
veniunt. Hoc virus suæ obtrectationis tandem in familiam meam
innocentem una cum suorum maledictionibus effuderat, homo bellus,
sed diu sub familiaritatis prætextu, qvo candidi sæpe decipiuntur.
Sed hos latratus, etsi antea nunqvam expertus, ferre discam, bonus
est socius in pæna. Fortassis ausus fuerit asellus effari pænituisse se
qvod D. D. Olaum Worm in privatum elegerit præceptorem, prælec-
tiones ejus parum sibi fuisse utiles etc., qvas raro forte vel nunqvam
audivit, nam sciscitanti mihi qvænam præcipue fuerint, nunqvam
edicere potuit. Sed illarum jam apud filium magnam partern aspi-
ciens, gemens opto, ut tales prælectiones mihi contigerit audire, dum
in exteris agerem, nam ad hoc studium a natura fui inclinatus, etsi
paupertas me retraheret, qvare mihi freqventer Alciati versiculus
cantillandus erat:
Dextra tenet lapidem, manus altera sustinet alas,
ut me pluma levat, sic grave mergit onus.
Sed clarissime vir, hoc scribendi modo præter ingenium meum et
morem lacessitus nunc utor, ut qvasi sub rosa tibi de hominis ingenio
constet certius, qvi mihi hunc elicuit excessum. In Domino Jesu
iterum vale.
T.
Magnus Olaj.
Ad dress:
Clarissimo et doctissimo viro Dn. Doctori Olao Worm, in Academia Haf-
niensi medico peritissimo, amico meo optatissimo.