Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 262
5
10
15
20
25
30
35
220
Ole Worrn
qvam voluntas tanto viro, tantæqve humanitati gratificandi, sed
qvum ipse non sufficiam, pro me faxit Deus, largissimus omnium
beneficiorum remunerator. Sciat autem Dn. Doctor nullum ad me
responsum hactenus per Insulæ præfectum a Magnifico Cancellario
delatum esse, forte qvia hac æstate ad nos non venit, qvod interim
lubens viderem. Et qvia Dominus amicus hoc negocium promovere
cæpit, ut finem etiam pro sua prudentia et qva pollet authoritate
urgeat, suplex oro et expecto. Elapsa hyeme usi sumus Borealiores
hujus insulæ incolæ strictissima et post hominum memoriam tem-
pestatum freqventia et altitudine nivium prodigiosa, notabili, ita ut
passim villæ, sicut nullæ, usqve ad festum Pentechostes aut circiter
sub nive delitescerent, unde late strages extitit pecorum, et reifamilias
angustia apud multos damnosa, qvum e diverso austrum versus habi-
tantes æstivå pene fruerentur cæli temperie. Sed nihilominus in istis
oris, non procul a Schalholtia et ibidem simul, insignis terræ motus
prædia haut pauca penitus destruxit, homines aliqvot et pecora
interierunt, hiatusqve in terra facti, aspectu horribiles, qvi viam
publicam hactenus sine impedimento tritam multis in locis transitum
denegare dicuntur. Multa hic contingunt qvæ securis nobis, si modo
saperemus, aurem vellicarent, adventusqve filii Dei admonerent. Sed
exclammare hic liceret. Runas illas, ut antea aliqvoties scripsi, nun-
qvam enucleatum iri crediderim, misi exemplar ad Dn. Amgrimum,
Runistasqve plurimos consuluimus frustra, sed restat adhuc unus
peritissimus, qvi nicromantiæ in foro nostro publico hac æstate in-
simulatus nescio qvo aufugit, qvem in hac etiam re consuluissemus,
nisi jam male audiret. Erraticam illam literaturam, qva usi sunt
nostri veteres, in communibus literis, seu Romanis, ad D. Doctorem
animi gratia mitto: per omnes illos modos Runica tua perqvisivi,
sed laterem lavi, mallemqve aureum vellus e Colchide petendum mihi
injunxisses, nisi gloriam istam præripuissent Argonautæ.
Discursum uberiorem, si placeret, de nostra promere possem re
poeticå, sed non poetice, si Dominus meus senis rustid et pene sexa-
genarij in tali declamatione inscitiam excusaverit. Vehementer aveo
de rebus istis priscis tua scripta videre, qvando edita fuerint, et pro
precio exemplari beari. Vale vir clarissime et amice honorande cum
conjuge, qvod audio, nova, benedictione patriarcharum piorum
deniqve omnium qvi unqvam extiterunt superfusus, donec te in
Academia excelsissima lætus lætum salutavero. Interim, qvia objecta