Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 265
Magnus Olafsson
223
sed non mihi in hac residentia succedendi beneficium concernentes,
qvod tamen inconveniens haud fuisset, tum qvia ministerij partes
non videatur ineptus obire, tum etiam qvod in villa hac restauranda,
antecessorum incuria in rudera pene collapsa, isthoc decennio, qvo
hic vixi, laborarim et nunc etiam templum carie ibidem collapsum
non sine exiguo sumptu reædificari curem, de meo autem stipendio
annuario 40 daleros vix excedente invideat mihi qvi volet. Deus
omnia pro sanctissima sua disponat voluntate. Metum vero tuæ
mecum displicentiæ auget, qvod pro humanitate solitå nullis me hac
æstate literis dignatus es.
Runarum, ut audio, supremus apud nos magister sed magiæ
nimis insimulatus ad vos nunc in navi præfecti nostri, ut mihi rela-
tum est, Holigeri Rosecrantij deportatur. Cum qvo de obscuriore
earundem lectione agi, et aurum apud ipsum ex Ennij etc., si visum
fuerit, colligi coram poterit. Ionas Gudmundi illi nornen est, multa-
rum rerum, ut perhibetur, gnarus. Ego illum hominem nunqvam
vidi. Tu autem vir clarissime in Domino Jesu fælicissime vive et vale
perpetuo, cum conjuge honestissima liberisqve si qvi sint et universa
familia. Laufasij in Boreali Islandia 27. Augusti anno 1631.
T. T.
Magnus Olaj.
Address:
Clarissimo et doctissimo viro Dn. Olao Worm, medicinæ Doctori et professori
publico in Academia Hafniensi peritissimo, amico meo semper honorando.
Il8.
To Magnus Olafsson, May 22, [1632].
Magno Olavio.
Immerito offensionis alicujus tibi obrepit suspicio, mi Magne,
cum is non sim qvi amicis inserviendo defatiger, aut levicula de
cavsa offendar. Sed fide haud bona præcedenti anno mecum egit
mercator qvidam nostras, qvi et tibi et Arngrimo et Episcopo destina-
tas accepit, ac curaturum promisit, sed et vos et me eum fefellisse