Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 266
224
Ole Worm
demum intellexi, cum de neglectu literarum conqvererentur omnes.
Sed ferenda qvæ mutari neqveunt. Cum Magnif. Cancellario de
rebus tuis iterato egi, qvi (si tibi visum esset filio parochiam resignare
conditionibus tolerabilibus, ut sc. ipse onera subiret contentus stipen-
dio qvod jam håbet, tu vero toto vitæ tempore reditus levares) se
apud præsidem vestrum Rosæcrantzium effecturum promittebat, ut
qvæ volebas rata haberentur; ac sic omnis spes aliis succedendi
præriperetur. Iussit interim, ut abs te peterem sibi veteres cantilenas
omnes historicas, qvotqvot haberi possunt ut colligeres, interpreta-
tione Danica exponeres, adjunctis narrationibus Schioldungicis ut
vocant, atqve ad se transmitteres, tuis vicissim filiiqve commodis se
haud defuturum pollicebatur. Ejus nomine ad Arngrimum etiam hac
de re scripsi, ut, si visum, mutuas hac in re conferre possetis operas.
Effari enim neqveo qvantopere heros ille ejusmodi antiqvitates
nostras concementibus delectetur et in commune bonum propalare
gestiat; eosqve amet qvos hoc studio capi novit. Fac igitur sentiat
me imposito munere ad te hac de re scribendi probe defunctum
esse. Vale et filium Benedictum meo nomine saluta. 22. Maji.
”9-
From Magnus Olafsson, Aug. 28, 1632.
Salutem ætemam per lesum Christum.
Literas abs te, vir clarissime et fautor eximie, 22. Maij hujus
anni scriptas 25. Julij lætus accepi. Causa vero cur tam len te proces-
serint, non erat ulla penes mercatorem Christiemum Ionam, cui
commissæ fuerant, miserat enim fide optima cum navibus ad Is-
landiam meridiem versus navigantibus, qvo citius ad me deferrentur,
nam is multo serius, utpote qvi ad Borealem portum Hofda tendit,
a mea etiam domo longe distantem, appulit; sed spe deceptus,
nostras qvidam, cui concreditæ fuerant, eas in hane meam eremum
nisi adeo eunetanter mittere sive non potuit sive oblitus est.
Serio autem pietatis affeetu tibi, vir clarissime, qvi meum nego-
cium apud Magnificum Dn. Cancellarium promoveris, ut etiam ejus