Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 271
Magnus Olafsson
229
Rhythmista appellatur) priscis verborum formulis, plerorumqve nunc
transcendentibus intellectum, artificiosé rhytmizant, eandemqve Da-
nica in primis interpretatione illustrare conatus sum. Etsi vero in
has antiqvitates Eddicas indagandas singulari ferar animo, et libens
velim has cupientibus obseqvi, impediunt perturbationes, tam inter- s
næ qvam externæ, qvominus nisi raptim et rariuscule talibus im-
morari qveam meditationibus; amanuensi etiam hoc tempore desti-
tuor, præcipue qvi Danica pure exscribat. Filius enim, qvi illa
præstare potuisset, præcedente bruma in familia nostri Dn. Episcopi
vixit et adhuc vivit. Mea autem manus vacillat et deficit. Ego etiam 10
hæc littoraria incolens meræ rusticitatis utor vicinia, eaqve satis
salsiginosa. Qvod itaqve hoc anno pollicitis stare non possim, humi-
hter mihi ignosci peto. Dabo operam, ut centuriam collectam, si
vita et valetudo permittere velint, seqventi anno cum fænore videas.
De filio meo Benedicte sic res håbet: ipse in Domini Episcopi con- 15
tubernio vivit, aliter ipsi, qvod neqve hactenus magnopere ursi, pro-
spectum non est. Omnibus qvibuseum conversatur in hac sua patria
°b vitæ innocentiam et singularem in multis rebus solertiam mire
approbatur. Qvod tempus ferat Dno commissum, facio. Cui te vir
clarissime ex animo commendo. Vale. 2°
Laufasii in Islandia 7. Septembris anno 1633.
Tuus ex animo
Magnus Olaj Mpp.
Ad dress:
Clarissimo doctissimoqve viro Dn. Olao Worm, Medicinæ Doctori et pro- 25
fessori publico in Regia Hafniensium Academia, amico meo semper honorando.
123.
To Magnus Olafsson, June 12, 1634.
Magno Olavio Lavfasiam in Islandia.
Non potui, amice honorande, qvin iterum te literis meis compel- 30
larem, promissi memoriam refricarem, ut, qvam avide expectamus,