Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Side 275
Magnus Olafsson
233
et innocentiæ testimonio, postqvam in patriam redijt ut etiam
anteqvam peregré abiret, ometur: sed qvid agam miser et ingemi-
scens; qvod alij salva conscientia fieri posse negant, ego non urgeo,
nullius enim conscientiæ vim facere volo, qvæcunqve mihi absorben-
da sit acerbitas. In hoc itaqve negocio, de filio meo, spes abscissa s
videtur, nisi Deus aliter vertat.
Verum enimvero hujus meæ desolationis unicum saltim relictum
est solatium. Educatus est apud me Jonas qvidam, optimi viri Dn.
Magni Ericij pastoris Audlculensis, qvi uxoris meæ frater est, filius.
Is mihi ante aliqvot annos, ubi passionibus qvibusdam vexabar, 10
sacellanus a Domino Gudbrando p. m. constitutus est, sed postea
avocatus a nostro Løgmanno Haldoro Olavio ad monasterium Mo-
drævallense, ubi per octo circiter annos verbum Dei non absqve
applausu docuerat. Est autem prædictus Dn. Jonas Magni non
solum meo, sed etiam aliorum, qvotqvot ipsum noverunt, testimonio is
vir bonus, in officio industrius, Rhythmista inter primos nostratium,
qvi Ecclesiæ hoc loco prosunt, et multis omatus virtutibus, qvæ
pium decent pastorem. Hic si mihi in senectutis meæ imbecillitate
[a]djutor et postea successor daretur, nam alias ab ista, qvam nunc
obtinet, conditione non avellitur, solamen aliqvod esset mei mali, 20
qvod filium unicum, in qvem pro tenuitate mea tot sumptus collo-
cavi, qvi etiam mihi semper fuit obseqventissimus, hoc modo amittere
cogar; vel si maxime probari possit ipsum ex juvenili incogitantia
exorbitasse, qvum ad frugem reversus sit meliorem. Talis itaqve me
adigit angustia, te vir clarissime sollicitare et iterum sollicitare, ut 25
meus intercessor apud Magnificum Dn. Cancellarium esse velis, ut
hic Jonas Magni meus adjutor in senectute mea, qvando opus habeo,
et deinceps in hac residentia successor esse possit, idqve litteris Regiis
confirmetur et qvidem apertis, qvæ ad me perveniant. Deus hujus
beneficij utriqve remunerator erit, et nos Domino amico gratitudinem 30
declarabimus. Non alienum fuerit, vir clarissime, etsi mei voti com-
pos fiam, qvum inter alia villam hane collapsam, et in primis tem-
plum pure ligneum a fundamento, meis ere[xe]rim sumptibus, redi-
tus autem hujus Ecclesiæ vix 40 thalerorum excedent precium: Sed
qvicqvid in hoc negocio facere velit Dn. amicus cito faciendum. 35
Est insuper aliud qvod meo nomine apud Magnif. Dn. Cancel-
larium attingere velis, qvod humiliter ab ipsius Magnificentia peti-
tum volo, hoc nimirum ut eum præfeeto nostro agat, ath Benedix