Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Síða 278
5
10
15
20
25
30
35
236
Ole Worm
tes, lente a me in illis enucleandis proceditur, nescio inter alia an ob
aliqvas fascinatrices lingvas, qvibus merum est absynthium me in
superiorum gratiam in istis præter alios qvædam posse expedire; si
uspiam, certe in hoc orbis angulo tale viget seculum, ut nulli bono
bene esse possit.
Mitto nihilominus aliqvot pagellas veterum Rhytmorum ex
historia R. Olai H. collectorum, qvi vero restant cum tempore jun-
gentur levibus illis animadversionibus in Chronicon Danicum; qvæ-
dam inibi milli desiderari videntur, qvæ suppressurus eram, nisi
tua authoritate mihi prodenda sint, sed ista nunc nec sunt exscripta
nec perfecta; qvicqvid vero hactenus in hoc negocio segnius egi,
in id deinceps acrius elaborabo, Deo vitam et valetudinem conceden-
te, qvum tantis viris adeo ista placere intelligam. Sed in explicatione
Rhythmorum omnia ex asse non excussi, qvum percipiam vos mul-
tarum priscarum vocum et sententiarum probé gnaros.
Cemit autem vir clarissimus scaldos illos eådem fere oberrasse
chordå, et Eddicarum appellationum multiplici varietate plerumqve
magis qvam sententiarum pondere triumphasse, prout qvenqve ex-
temporaneus ille impetus agitarat. De glossario prius mihi in mentem
venit. Magni est laboris ob infinitos pene Eddicos in appellationibus
con tingendis discursus et licentias, sed si vel initium fecisse contingat
operæ precium navasse videbor.
Qvæ ad Magnificum Dn. Cancellarium te animum addente
perscripsi, te ut fidelissimum proxenetam videre volui; certo mihi
persvadeo illustrem illum heroem inter reliqvas virtutes summa præ-
ditum humanitate animo meo devote supplici magis attendere qvam
verborum ruditati.
Clarissime vir, amice honorande, si qvid esset Islandicarum mer-
cium, qvod ad te transmitti cuperes, gratissimum faceres, si jure
qvodam et nominatim a me poscere velis, etsi enim tanta negociato-
rum vestratium apud nos sit avaritia, ut nil nisi suo luero et nostro
damno transferri patiantur, operam tamen darem, si modo scirem,
in qvo tandem Dn. amico gratificari liceret. Sed ad filium meum
redeo, ubi dolor ibi manus, si rus aliqvod Ecclesiæ Cathedralis com-
modius ad inhabitandum pro solitå pensione ab Episcopo constanter
obtinere possit, fructus scilicet aliqvis esset studiorum, sed vereor ne
etiam in hoc tergiversatorem habeamus; etsi enim ab ordine S.
ministerij invidiå saltim et calumnijs arceatur, manuario adeo pollet