Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 283
Stefan Olafsson
241
circa autor mihi fuit, ut habitå concione et acceptis parochianorum
suffragiis domum suam et ad Præsidis vicarium absqve ulla procra-
stinatione me reciperem, ut negotium qvam primum perficeretur, ne
alii forte prævolarent: qvod ipsius consilium secuturus longissimo
huic et hyberno tempore satis periculoso itineri me hisce diebus ac-
cingo, Divinå fretus assistentia, cujus hic providentiam et dispensa-
tionem singularem agnosco. Qvia vero incertus sum qvinam huic
regioni in posterum præficiendus sit, tuam Cl. sollicitare cogor, velit
pro solita erga me benevolentia me ipsi, qvicunqve tandem fuerit,
commendare et rem universam veluti gesta est explicare. Est enim
hæc commendatio mihi in hoc negotio contra illos qvi eandem func-
tionem forte affectant magnopere profutura. Est præterea valde
necessum ut novo isti præfecto indicetur fratri meo dilectiss. Domino
Erico Olavio sedem patemam Kyrkebæ å superiore magistratu de-
putatam esse, ne illum forte inscium hac de re frustra sollicitemus.
Decrevit enim seqventi anno hane aleam experiri, et mecum in con-
ventum solennem Øxaraensem proficisci, hactenus hiemis et veris
inclementiå impeditus. Nos vero eum Deo et die dabimus operam
ne Tuam Cl. hujus officii aut aliorum erga nos meritorum pæniteat,
qvamvis hoc anno, cujus similem in hac terrå nemo unqvam vidit,
ab omni gratitudinis testificatione arceamur, qvod T. C. boni con-
sulturam confidimus. Tum etiam qvod in hisce turbis nihil potueram
earum rerum acqvirere qvibus impense novi tuam Cl. delectari.
Interim tamen tria mitto lapidum genera. Primus lapis, qvi mihi
elegantissimus videtur, ante annos 50 in templo Kyrkebæensi repertus
est, diligenter ab illo tempore asservatus, colore viridi et tribus capi-
tibus fere rotundis insignis, qvamvis existimem tres ejusdem generis
lapides mediante succo lapidescente in unum heic coaluisse, qvod
extema lapidis fades indicare videtur. Alterum invenit patris mei
operarius in isthmo qvodam Gelldings-nes dicto adeo fortiter saxo
adhærentem, ut digitis vix avelli potuerit. Apicibus et tuberculis
qvibus ornatus est suam ex terra generationem ostendere videtur.
Præterea si in loco subobscuro tractetur, innumeris micantibus granu-
lis scatet. Tertius luteus est silicem referens, qvem in monte Hellers-
heidi inveni: sed qvia ferro illisus ignem excutere neqvit, peculiare
qvoddam genus constituere arbitror. De singulis T. Cl. sententiam
accipere valde desidero. His adjungo pixidem a qvodam juvene Is-
lando ex dente balenæ formatam, qva nicotianam pulverizatam
Bibliotheca Arnamagnæana, VII 16
S
10
IS
20
25
30
35