Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 288
246
Ole Worm
hoc anno scribendi occasio sese adaperiat, supra qvam dici potest
mihi placeo, cum enim ex numero virorum exterraneorum non
habeam præstantiorem dignioremve fautorem qvam R. Dn. Docto-
rem, præceptorem meum suspiciendum. Nihil mihi præter ordinariæ
5 vocationis meæ curam in animo freqventius obvolvitur qvam ut ei
me studiosissime insinuem, cui pro maximis maximas relaturus sum
gratias.
De miserando rerum nostrarum statu qvam paucissima ad Dn.
Doctorem scribo. Neqve enim ego id sine mærore præstare, neqve
10 fortasse R. Dn. Doctor id ipsum sine magno doloris sensu audire et
intelligere posset. Sanius igitur esse censeo, res nostras miseriarum
pienas silentio involvere qvam in ijsdem particulatim recensendis R.
Domino Doctori rnolestiam creare. Non autem mihi dubium est,
qvin vulgo dicatur dimidiatum tum demum esse dolorem, ubi in
is amicorum gremium est effusus, juxta illud:----------est qvædam
flere voluptas. Expletur lachrymis egeriturqve dolor.
Nullus enim dubito, qvin R. Dn. Doctor etiam longe dissitus
nostris calamitatibus satis superqve continuis non mediocriter af-
ficiatur. Neqve enim solus Ulysses est amans patriæ, verum cum
20 maxima nostræ calamitatis pars in cæli inclementiå, hyemis asperi-
tate et pecudum interitu sit posita, malo ejusmodi qverelis mature
supersedere qvam asini mortes (qvod dicitur) narrando operosior
esse.
Qvoniam optimæ spei et ingenij adolescentem Erlendvm Ola-
25 vium ad exteras nationes invisendum eo fine abiturire animadverti,
ut nimirum se celebriorum artium, inprimis vero philosophiæ, ma-
gistris, Doctoribus et professoribus recoqvendum daret, non potui,
qvin adolescentem bonå indole præditum, honesto loco et honestis
parentibus oriundum, ingenio non mediocri pollentem, optime de me
30 meritum, D. Domino Doctori ex meå parte commendarem. Ita
enim ipsi ipsiusqve parentibus de R. Dn. Doctoris erga Islandos
humanitatis affectu plane singulari sæpius prædicavi, ut non parum
suå interesse optimus adolescens arbitretur, si per meas literas tan-
qvam commendaticias tanto viro sese insinuare posset. Qvod si igitur
35 mea commendatio apud R. et clarissimum Dn. Doctorem aliqvid
ponderis habere poterit, optimum hunc juvenem, tanqvam pretiosum
qvid, in sui favoris gremium ex(c)eptum eadem qva me, qva reliqvos
Islandos humanioribus disciplinis et virtuti studiosos, humanitatis