Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 295
Sveinn Jonsson
253
meum institutura qvæso nemini Islandorum dicas aut scribas, ne ad
invidiam mei incitentur. Si qvid haberet Rev. Dn. Doctor de privile-
giis studiosorum, qvi Academicis legibus aliqvando fuerant subjecti,
obnixe rogarem, id mihi ut impertiretur. Tanto enim onere premimur
Islandi, qvi ex ordine sumus literatorum, a politicis, ut pupilli et
pauperes, sive vetulæ sive senes, sive alii mediæ ætatis, vel cæci,
claudi, maniaci et id genus alii, qvi nobis sunt sangvine qvoqvo modo
propinqvi, imponantur sustentandi, ubi deficere incipiunt. Qvod
onus inter nullas alias nationes esse existimo. Vix enim libros et
vestes retinemus, qvin eas qvoqve ad ejusmodi egenorum sustentatio-
nem vendere cogamur.
In versione illa, qvæ ex Knitlinga Søgu desumta ad calcem
Monumentorum Danicorum fuerat addita, puto aliqvid corrigen-
dum: sic enim håbet historia: Danmørk er mykid ryke og liggur
nhøg sundur laust, i. e. Dania amplum est regnum et in multas in-
sulas divisum, nam sundur est dis, et laust solutum. Venia autem
Dn. Doctoris fretus, hoc innuo.------Vale etc. Holæ 31. Augusti
l643-
146.
To Sveinn Jonsson, June ao [1644].
Svenoni Jonæ Islando Holam.
Pro præstita nobis opera in cantilenis Knitlingsagu enodandis
gratias agimus; ut vicissim qvantum in nobis est tuis prospiciamus
commodis, operam dabimus. Difficilia admodum apud nos jam sunt
tempora ut ex Erlando disces, ad vos nisi valetudo obstet discessuro,
ut nec magnatum alloqvio commode gavdere valeamus, nec amico-
rum res pro voluntate tractare. Interim in proposito perge, et no-
minis immortalitatem et Mæcenatum favorem procul dubio tibi con-
ciliabis. Inter privilegia studiosorum eorumqve, qvi sub nostra juris-
dictione se litteris devoverunt hoc expresse continetur.
Inhibemus omnibus et singulis advocatis et subditis nostris de
hujus modi doctoribus vel magistris et eorum bonis et suppositis
5
10
15
20
25
30