Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Side 301
Torfi Jonsson
259
scribit, ut qvandoqve grave deliqvium animi patiatur, cujus causam
existimat uteri vel matricis motionem et ad superiora elevationem,
unde cor timore magno trepidet, pulmones autem follium instar il-
lius fervorem temperaturi recedant qvasi et ad claves supra ac jugula
attollantur, et ita coarctatione qvadam asperæ arteriæ respirandi 5
facultatem præcludant. Qvod ut persvadeat in testimonium adducit
Marsilium Picinum, Albertum Magnum et alios, potiones contra
pulmonum ascensionem tradentes. Qvod an ita contingere posse,
vel alia eius deliqvii causa sit, tuæ prudentiæ et dexteritati dijudican-
dum relinqvo. Huic malo ut obviam eatur, obnixe et humiliter rogat, 10
digneris pro insigni tuå humanitate aliqvod remedium vel lenimen-
tum præscribere, milli postea tuo jusso apud pharmacopolas com-
parandum et illi transmittendum. Promittit autem ac spondet, ut
qvicqvid å se præstari possit, ac postulet tua claritas, sive in historiis
antiqvis in lingvam Danicam transferen dis, sive in poesi illustranda 15
(cum inter insigniores sit antiqvarios), sive qvicqvid aliud exoptet,
libenter se executurum et postulatis satisfacturum, meqve suo nomine
fidejussorem statuit. Cui voto si subscripserit tua humanitas, qvod
nullus dubito, utrumqve nostrum maximo beneficio obligaverit. Ad
extremum qvam humillimé a tua claritate contendo, ne gravetur 20
priori petitioni medicamentum aliqvod contra surditatem adjungere,
parenti transmittendum. Hæc sunt, nec alia, vir clarissime, qvæ tuæ
Excellentiæ hac incultå epistolå, qvæ tamen non erubescit, significa-
re meorum me coegit ardentior sollicitatio et necessitas. Qvod si in
vota mea tuam claritatem, ut confido, facilem experior, faciam, si 25
tnodo Deus vitam et valetudinem indulserit, ut illud beneficium haud
ingrato contulisse videatur. Valeat tua claritas et bene diuqve in
Academiæ, Regni et Reipublicæ utilitatem et propriam felicitatem
vivat, vigeat, floreat, petenti juxta ac petitionibus faveat. Hafniæ
ex Musæo anno 1645 30. Junii. 30
T. Clarit. et Ex. deditiss.
Trebonius Jonas Islandus
mpp.
Libet adscribere Danicum illud tetrastrophon, Islandico more
concinnatum, qvod literis suis Magnus Gissurius inspersit, cum clari- 35
tatis tuæ mentionem faceret hoc modo.
17*