Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Síða 308
5
10
15
20
25
30
35
266
Ole Worm
qvam in potationes. Morbus autem talis plerosqve nostratium æqvé
communiter infestare solet, ut nonnihil temporis poculis qvandoqve
impertiant; nihilo minus tamen ad meliorem frugem se recipientes
vitium illud cum deo et die emendant et detestantur; ut igitur eorum
vestigijs incesseram peccando, ita eorundem nunc vestigijs insistam
resipiscendo. Qvapropter qvicqvid a me imprudentius dictum factum-
ve est, dum studiorum causa vixi Haffniæ, id serio deprecor et doleo,
eorumqve omnium et singulorum suplici et devoto animo veniam
et remissionem peto; qvod me a tua reverentiå impetraturum esse
confido, præsertim cum præter hæc vulgaria et fere qvotidiana nemo
qvid notorij criminis in me veré deprehenderit. Cæterum ut tuæ
reverentiæ me purgem et ad crimina qvæ conterraneorum nonnulli
ex conspiratione falso in me conjecerant respondeam, ea qvidem
statui anteqvam Haffniam relinqverem diluere, sed propolarum subi-
taneus discessus obstitit, qvo minus id perficerem, deniqve etiam
actor huius fabulæ, Gislaus Einerius, tune se subduxerat, mercatores
Helsingoræ expectans.
Nunc itaqve Apologiam, qvam adversus eorum calumniam antea
conscripseram, tuæ reverentiæ transmitto, adjungens huic testimonio-
rum meorum exseripta, una cum testimonio vitæ et conversationis,
qvod a clarissimo viro et præposito Domino M. Christiemo Aagardo
impetravi, cum primum mihi eorum pestilentissimum calumniæ virus
innotesceret. Hæc omnia ut tua reverentiå legat et perpendat, ex-
cusationesqve et accusationes in Apologia diligenter consideret, ve-
hementer et supplex oro; audiat etiam qvid de me sentiat præstan-
tissimus D. Runolfus Jonæ, eius olim contubemalis fueram. D. Pau-
lus Hallerus his turbis aliqvando præsens erat, sed tamen extra con-
spirationem, de eius candore in perhibendo veritatis testimonio nihil
suspicor. Restat nunc, ut scripta illa testimonia, qvæ T. R. in manum
dedere, paucis refutem. Illa in me impudentissimé ementita esse
constanter affirmo; causa vero ementiti testimonij hæc erat. D. Gi-
slaus Einerius, una cum duobus illis, Thorchillo Amgrimi et Tito Tre-
bonij, qvos sibi associaverat, cum mihi sæpenumero absqve omni
causa violentas manus intulissent, veriti ne tantas injurias ad magi-
stratum deferrem, Gislaus sibi suisqve socijs effugiendi rimam adin-
veniens versutissimum consilium excogitavit, ut sc. me prius ad
magistratum deferrent et criminarentur; verum qvia de huius consilij
successu et authoritate dubitabant, Ionam Vestmannum adeunt,