Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Blaðsíða 310
s
10
15
20
25
30
35
40
268
Ole Worm
dicturus non multa dicam, partim qvod annus vertens est, qvod in hac terrå
familiariter conversari cæpi, partim qvod hoc ipso anno vicinum illum, non
domesticum, cognitum, non contubernalem habuerim. Qvia vero cum officio tum
studio ducor ad juvandum et promovendum illos, qvotqvot virtutis et bonæ erudi-
tionis studio ducuntur ipsi, illos præsertim qvi honestissimam hane mercaturam
apud exteros instituunt, nolui hac in parte pio parentis rogatui et lavdatis adole-
scentis conatibus deesse. Proinde qvod saneté et serid possum testimonium Thora-
rino Ericio perhibeo natalitiorum honestatis, educationis diligentiæ, et qvantum
constanti fama liqvet, modestæ in hac scholå Scalholtinå ante hac conversationis,
ingenij supra vulgaritatis modum fælicitatis, sed ex modo nostræ scholæ oloi vvv
avepts elal non ingenij, qvid dissimulem? profeetus, qvæ tamen damna Deus
et labor dabunt ut resarciantur, siqvidem tu, favens et benivole leetor, cujus
interest volentem et propitium te præstes, et adolescenti bene nato honestaqve
cupienti consilio et auxilio opem feras; qvo nomine feceris rem Deo gratissimam,
tuå humanitate dignissimam, qvæ est hominem homines juvare, et nobis, qvibus
hoc sive officium sive beneficium tuum merito imputabis, modis omnibus gratå
mente recolendam memoriåqve perpetuå (qvando nihil aliud de nobis polliceri
possumus) conservandam. In primis avtem Reverendos et clarissimos viros Domi-
nos professores Regiæ Academiæ Hafniensis, præceptores, promotores et fautores
meos semper colendos rogo, ut meam hane qvalemcunqve intercessionem, qvå
sunt ad juvandos nostros homines pia alacritate insignes, nonnihil apud se valere
patiantur, et præsentem juvenem meå fide admittant, accipiant et ad optima
qvæqve promoveant, nec decoctum iri tantum beneficium nostro vitio re ipsa
experientur, sed vero å Deo remuneratore largissimo uberrimam gratiam largeqve
fæneratam expectabunt. Valeat benivolus leetor nobisqve faveat, qvi hæc Scal-
holti Islandorum Australium scripsimus, et manus propriæ subscriptione adfirma-
vimus. 18. Julij anno Christi MDCXL.
T. H. studiosisssimus
Brynolfus Svenonius Isl.
m. propria.
II.
Lectori benivolo S. P.
Si a pietate modestia et diligentia studiosus bonarum artium commendationem
laudabilem merebitur, non recuso hunc nostrum discipulum et Academiæ alum-
num Torarinum Eiriceum Islandum tibi benevole leetor etiam atqve etiam
commendare. Is enim postqvam anno 1640 in Decembri usqve ad hodiernum
diem, hoc est pene per annum sesqvitertium, non solum singularem suam in-
dustriam mihi probavit, leetiones meas publ. audiendo et orationes perplures
doeté conscribendo earumqve aliqvot publ. in cætu studiosorum laudabiliter
præsentando, sed etiam D. D. Theologorum sacra commentaria publ. concipiendo
et ad usum pietatis in vita transferendo tempus hoc in Academia nostra
trivit, nec qvod sciam qvicqvam interea commisit, qvod studiosum .bona-
rum artium minime deceret, qvum autem nunc domuitionem in patriam paret,
qvapropter primo Deum veneror ut longum ac difficile iter illuc per oceanum