Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 319
Porlåkur Skulason
277
mendatam sibi sit habiturus. Me tamen de rei eventu proximis tuis
certiorem ut facias cupio. Grønlandiam Arngrimi, si penes te sit,
mittas qvæso, vel si apud vos haberi neqveat, ubinam locorum sit
impressa mone. Cipporum inscriptiones qvarum fit mentio Crymo-
geæ p. 23, si ex Arngrimo habere licet, adde. Runicis enim ut valde
delector, ita in iis cognoscendis haud parum operæ posui. Si qvi
apud vos sint qvi in Grammatica et syntaxi, cujus fit mentio p. 25,
qvicqvam elaborarunt, videre gestio, ut et illa qvæ anno 1216 qvos-
dam vestrum de literis Gothicis exarasse refert idem Amgrim. Cry-
mog. p. 26. Ac si qvas præterea habere licet antiqvitates, earum me
participem ut reddas rogo. Me tibi vicissim ad qvævis benevolentiæ
munia habebis devinctissimum. Mitto Baccalavrei mei ut et anniver-
sariæ disputationis exemplum. Tu boni consule et vale. Bessonium
vicissim meo nomine salutare haud gravere.
165.
From Porlåkur Skulason, Aug. 26, 1623.
Salutem in Domino Iesu plurimam p.
Reverende et clarissime Domine Doctor, præceptor semper hono-
rande. Non certe verbis dici potest tantum qvam re ipsa mihi suaves
et jucundæ fuerunt literæ tuæ, qvas 5. Maji præsentis anni scriptas,
ad diem (si recté memini) 3. Julji tandem accepi. Ex his enim in-
tellexi, qvantå curå et sollicitudine in id incubuerit Dominus præ-
ceptor ut rebus meis qvam optime consuleretur, id qvod non obscuré
declaravit, nunc apud Magnificum Dn. Cancellar/i)um pro me
intercedendo, nunc cum insulæ nostræ Præside diligenter agendo,
ut qvod affectaveram conseqvi possem. Lapis proinde sim et omni
humanitatis sensu exutus, nisi tantum å te præsertim tanto viro
profectum beneficium debita animum meum gratitudine afficeret,
qvod utinam re ipsa potius qvam verbis aliqvando declarare qveam.
Præsidem juxta consilium vestrum prima occasione data adii.
Is mihi respondebat sibi non esse integrum ejusmodi literas indulgere,
qvales ego cuperem, siqvidem cautum sit edicto Regio ne præsides