Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 320
278
Ole Worm
hujus terræ cuiqvam ad munera ecclesiastica aspiranti successionis
spem faciant, priusqvam sacerdotes veterani per mortern fuerint
evocati, idqve in eum finem ut juxta Ordinationis præscriptum
parochis liberum sit qvem velint eligere in locum defuncti. Qvod
etsi ita esse libenter fatear, å Regia tamen Majestate nostratibus
sæpenumero impetratas fuisse ejusmodi literas exempla qvam pluri-
ma tam vetera qvam recentia docent. Nam ut unicum proferam:
Eo tempore qvo apud vos vixi, Gudmundus qvidam Islandus opera
Domini Herlovji Daa privilegium Regis nactus est, in qvo successor
patris in hac eadem parochia Hytardalensi designatus est, sed paullo
post juvenis ille Hafniæ diem obiit. lam ut ad Dn. Præsidem redeam,
fatebatur qvidem ille se Domino Doctori meo nomine aliqvid fuisse
pollicitum, idqve å se in pugillaribus, ne oblivioni traderetur, anno-
tatum. Sed in itinere casu nescio qvo deletum e memoriå effluxisse.
Interim spospondit se rationem mei habiturum qvam primum id
commodé præstari posset, simulqve monuit, ut hac pollicitatione
contentus alios postmodum non sollicitarem de prædicto negocio.
Qvocirca lupum qvod ajunt auribus teneo, utrinqve enim metus
adest. Hine qvidem, ne neglecto Præsidis mandato in ejusdem of-
fensam ineurram, qvod certé nolim, multum enim mihi optimus ille
vir favere visus est; inde ne competitores mei, qvæ est eorum astutia,
promissum anticipent. Sed qvia ut canit doctissimus Vellichius West-
hovius,
Re non spe dubiå res est jueunda potiri,
visum est animum obfirmare iterumqve rogare Dn. præceptorem,
ut pro sua singulari humanitate et indubitato erga me amore non
gravetur curare, ut diploma Regium de qvo p(r)oximis meis egi ob-
tineam. Spero Magnificum Dn. Cancellarium in præsenti negocio
facilem se præbiturum accedente Domini Doctoris authoritate.
Gronlandiam Domini Arngrimi habere non potui, eo qvod non-
dum sit publici juris facta aut typis descripta; neqve etiam transcri-
bendam mihi permittere voluit author.
Runici alphabeti characteres å peritissimo hujus literaturæ viro
exaratas, addita monumenti cujusdam in vicinia reperti inscriptione,
mitto. De thesibus ut et Baccalaureo vestro ad me misso gratias ago
qvas possum maximas; in hoc libello postqvam reqvisita veri Bac-
calaurei legi, meo me metiens pede ac modulo nihil me præter nornen
inane adeptum animadverti.