Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 328
286
Ole Worm
excellentissime, præceptor honorande, qva possum honesta ratione
juvabo, si ipsius famam a criminibus notorijs exemptam prius intel-
lexero; qvod etiam diligenti inqvisitione cognoscere studebo. Nescio
qvid sinistri de ipsius conversatione in Dania fama mihi in aurem
5 insusurravit, utinam falso, qvemadmodum ut plurimum solet. Eo
enim testimonio apud Virgilium fama donatur, quod sit — Tam
ficti praviqve tenax, qvam nuncia veri. Venit nunc mihi vicissim
commendandus Domino Doctori juvenis doctrina et moribus ornatis-
simus, D. Vigfuserus Gislavius, Accademiæ Vestræ alumnus, qvi
10 jam proxime præterito biennio scholæ nostræ Holensi magna cum
industriæ et dexteritatis laude præfvit; is nunc studiorum gratia ad
vos redit, a vobis in Germaniam (ut puto) profecturus. Ego certe
juvenem illum valde amo, tum propter singulare ingenium ad litera-
rum studia aptissimum et propensissimum, tum propter affinitatem,
is qva mihi conjunctus est. Est enim sponsæ meæ frater. Qvocirca
qvicqvid ei beneficij impenditur, mihi impensum esse putabo. Nunc
ad res meas epistola convertatur.
Tertius nunc annus est, cum morbo qvodam intestino et interno
laborare cæpi, qvem qvantum ex signis colligere licet, lienteriam
20 esse existimo; cibus enim non bene digestus per secessum egeritur;
qvod ipsum ctiamsi forte posset vel vitio diaphragmatis vel hepatis
vel etiam frigidi ventriculi contingere, tamen obstructo lieni magis
adscribendum puto, qvoniam præcordia tanqvam zona qvadam cin-
guntur, cum qvadam acri punctura sub utroqve hypocondrio, dextro
25 scilicet et sinistro, ubi etiam tumor qvidam ventriculi conspicitur.
Intestina flatu distenduntur, et subinde immurmurant et rugiunt,
idqve contingit præcipue cum corpus sive ex potu aut cibo frigidiore,
sive aliam qvamvis ob causam calorem remittit et nonnihil refrige-
scere incipit. Flatus autem qvem dixi nunc per ructus (sit venia dicto)
30 superne erumpit, nunc per meatum inferiorem viam et exitum
qværit. Urina valde turbida conspicitur, postqvam refrixit, et est
colore ut plurimum lurido aut pallido, rarissime citrino. Cæpi hoc
morbo in Dania primum laborare, anno 1627, sed qvoniam tum
temporis non usqve adeo invaluit, et ego sperabam fore, ut cum
35 tempore ultro esset cessurus, non putavi operæ pretium, ut de eo
consulerem vel Dominum præceptorem vel alios medicos; sed longe
aliud eventus docet, eas enim vires hoc biennali tempore accqvisivit,
ut åxooyCuv et summam maciem universis corporis membris jam