Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 337
Porlakur Skulason
295
gradu constituti, qvi hominem Islandum officio literario te uno ex-
cepto dignentur, in qvo an humanitatis tvæ svavitatem, an favoris
semel cæpti constantiam magis admirer, incertum est. Deus tibi et
familiæ tvæ vicissim benefaciat, vosqve superiorum amorem ac favo-
rem experiri semper jubeat. Ex literis tvis, clarissime Domine Doctor,
ut ex nostro Svenone, magna cum voluptate intelligo, res tvas in eo
qvo maxime optandum est versari cardine. Faciat Deus, ut hoc
meum gaudium constans sit et perpetvum. Mihi licet cum adverså
valetudine ut plurimum conflictandum sit, vita tamen et (pro meå
tenvitate) mediocris rerum successus elementer a Deo indulgetur,
qvod utinam gratus agnoscam, nec divinæ bonitatis, tolerantiæ et
longanimitatis thesauros contemptim habeam. Suenonem nostrum
sva probitate et ingenvå natura mihi antea multum commendatum
literæ tvæ adhue commendatiorem reddiderunt, qvod ut prima
qvåqve occasione Dominus Doctor intelligat sedulo curabo. Nihil
magis volo, qvam ut juvenes nostrates, qvos et vitæ mores et doc-
trina omant, qvam optime promoveantur, id qvod ecclesiæ Dei
maxime esse profievum minime ignoro. Bibliorum nostrorum exem-
plar Dominus Doctor habebit, si Deus vitam tam diu mihi proroga-
bit, dum plane exeudantur (qvod tamen intra triennium vix puto
fieri posse). Multa sunt qvæ illam editionem impediunt, omnia enim
necessaria aliunde sunt conqvirenda, qvæ non semper æqve, benigne
aut fideliter advehuntur.
De Literaturå vestrå Runicå est qvod et gratulor et gratias agam,
gratulor inqvam de abstrusæ antiqvitatis nescio an oraculis dicam
an perplexitatibus feliciter abs te interpretatis et elucidatis; gratias
autem agam tum pro ipso munere chartaceo, tum vel maxime pro
honorifica mei in eodem opere mentione, qvå etsi ego minime dignus
eram, tu tamen singularis humanitatis specimen te minime indignum
ea ipsa ostendisti. Dominus tvi memor sit in bonum, et hvjus pro-
tectioni humanitatem tvam semper commendatissimam esse volo et
voveo.
Scripsi Holæ in Islandiå die tertio Tui studiosiss.
Septembris, anno Christi millesimo Thorlacus Sculonius
.sexcentesimo trigesimo septimo. m. m.
5
10
15
20
25
30
35