Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 339
Porldkur Skulason
297
184.
From Porldkur Skulason, Sept. g, 1638.
Salutem in Domino Iesu Salvatore opto.
Si vere dictum est, homo homini Deus, utique ex Diis illis humanis
parentibus et præceptoribus non inuenias parem; orbus ergo parente s
tibi, clarissime et excellentissime præceptor, omni obseruantiå dignis-
sime, non facile parem invenero, agnosco et exosculor, sed qua
ratione gratiam referam, non inuenio; agnoscat Deus, qui potest et
vult benefacta bene remunerari, quem etiam pro me vadem sisto.
Lætor, clarissime Domine Doctor, præceptor honorande, de omnibus, 10
quæ tibi ex animi sententia in eminenti illo statu cedunt, in quo
Deus te collocavit, contristor é contra de iterato amissæ coniugis
dolore, vel semel impacto satis molesto; Deus qui potest et vult me-
delam ei malo addat, et tædia vitæ præsentis spe futuræ recompen-
set, addito aliquo dum hic vivitur solatio. Credo calamitates hujus- 15
modi divinitus nobis immitti, ut pæniteat pigeatque nos vitæ præsen-
tis, flagretque magis desiderium futuræ, et conspectus Dei atque
eorum quos præmisimus amicorum, quod tanquam ab eo qui metæ
proximus sit dictum accipias.
Disputationem tuam de conservanda valetudine vidi et avide 20
perlegi, sed mihi res est de amissa restituenda magis quam de integrå
conseruandå. Sententiam vestram de unicornu et dente nostratis
belluæ marinæ, ut veritati et experientiæ proximam non possum
non approbare, quanquam quid est quod ego approbem, homo il-
literatus et nullius vel experientiæ vel ingenii; non est illa marina 25
bellua ad littora Insulæ borealis (quod sciam) appulsa abhinc annis
sex aut septem, sed fragmentum quoddam dentis a viro bono mihi
communicatum humanitati tuæ transmitto, quod tamen absque in-
juriå et præjudicio summi magistratus fieri velim. Ego certé neque
pro thesauro habeo, neque pro thesauro vendito; pinnas, corium, 30
caudam, aut tale quid, quia acquiri neqveunt, mittere quoque ne-
qveo.
Delineationem jam dudum misi Magnifico Domino Cancellario;
missurus iterum si illam periisse intellexero. Hugonis Historiam, quæ
tamen nihil præter genealogias et primitus ab eponymis occupatas 35
in Islandia sedes continet, Dominus Amgrimus Ionas Latinam fecit.