Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Síða 341
Porldkur Skulason
299
vulgi de hoc dente non potui non notare, sed animus est data oc-
casione particulariora propalare, si modo ab iis juvari possem, qvibus
animalis hujus constitutio melius est perspecta. A Magnif. Cancel-
lario a te communicatam delineationem petii, sed invenire non po-
tuit; si igitur denuo mihi miseris, rem feceris gratissimam. Bene facis
Svenoni nostro qvod faveas, juvenis certe, si qvis alius, tuo dignus
favore; ejus fructum aliqvem ut sentiat, effecturum te confido. Vale
et ex animi sententia vive, amice dilecte. 20. Jun. 1639.
186.
From Porldkur Skulason, Sept. 7, 1639.
Sålus, amor, obseqvium.
Recté dixit sapientum ille qvisqvis dixit: Dijs parentibus et præ-
ceptoribus non facile inveniri parem. Ut enim de Divino amore
affectum omnem longe exuperante nihil dicam; ut paternam
dTooyrjv, qvam nos, qvi parentum vocabulo qvotidie a liberis salu-
tamur, qvotidie in nobis experimur, missam faciam: vel præcepto-
rum in discipulos qvantus, qvam svavis, qvam durabilis et propé
mutari nescius est affectus? Præceptorum autem dico non omnium
in universum, sed eorum qvi eo nomine digni sunt, et qvorum, uti
dicit vetustas —
De meliore luto finxit præcordia Titan.
Inter eos (si qvid recté æstimare possum) tu vir excellentissime par-
tes primas tenes. Cujus rei literæ tuæ merum amorem et pene inusi-
tatam humanitatem spirantes, qvas cum mercatoribus nostris hoc
anno in mense Iulio accepi, testes sunt. Barbarus sim oportet, nisi
amor ille tuus suaviter me afficeret, teqve proximo post Deum et
parentes loco ponerem, qvod ut re magis qvam verbis declarare
valeam, utinam detur aliqvando occasio. Sicut doleo jam secunda
vice optatissimam lecti maritalis sociam fati invidia tibi præreptam
esse, ita vicissim gaudeo tertiam conjugem hos dolores si omnino
auferre non possit, certe magna ex parte lenituram accessisse; Deus
jubeat ut fiat.
De belva illa marina qva de scribis, qvia mihi vix constat parcius
respondeo; figura eius iterum delineata mittitur, sed ruditer, ut
5
10
15
20
25
30