Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 350
5
10
15
20
25
30
35
3°8
Ole Worm
Dn. præceptorem percepit, non minus lætor qvam si id proprio
filiolo obtigisset. Deus favoris tui optimus retributor esto. Nostratem
Bezam neqve favore Academico neqve sorte suå qvam nactus est
exutum cupio, tantum ne id sæpius fiat supplico. Interim non pos-
sum non venerari et exosculari eum qvo gentem nostram proseqvi-
mini favorem. Atqve optandum esset, ut tantorum patronorum
amore digni clientes repperiamur.
Biblia nostra typographus propter varia obstacula nondum ab-
solvit, venturå hyeme eum bono Deo tandem absolvenda. Ventum
jam est ad Epistolam D. Pauli ad Ephesios, nec superest juxta meam
supputationem nisi opus sesqvimensis ad complendam editionem.
Mittam igitur anno venturo, aut si morte præventus ipse mittere
neqveo, mittendum tamen curabo exemplar integrum, nam vel me
mortuo qvod restat operæ continuari potest. Partern priorem anno
proxime elapso misissem nisi opus sculptile ad paginam primam
exornandam desideratum esset. Prius enim illud in exemplari Domi-
no Svenoni communicato expressum propter vetustatem exauctoran-
dum putavi. Qvod hac æstate nactus sum multo est subtilius, in
stanno sculptum, eum prius illud ligno incisum esset. Ad nostrum
Dn. Svenonem qvod attinet, qvamvis ei (uti debeo) optime cupio,
nulla tam ad lautiorem functionem (uti nunc res sunt) promovendi
via apparet. Præbendas, ut vocant, Ecclesiasticas Magistratus noster
politicus qvibus vult confert pro jure et authoritate sua, qvocirca
in manu meå promovendi aliqvem facultas nulla est. Munus schola-
sticum excipio, qvod tamen non vacat, et si vacaret, propter com-
mendationem Magnifici Dn. Cancellarii Runulpho cuidam destina-
tur. Operæ igitur pretium fecerit Dn. præceptor, si data commodi-
tate communem nostrum amicum apud Magnificum Dn. Cancel-
larium juverit. Ego si qvid apud præsidem nostrum possum, causæ
ejus modo vivam non deero. Dignum enim eum et ejus similes pro-
motione judico, qvos proinde valde promotos cupio.
Monumentorum Danicorum volumen dono abs te mihi missum
grato animo accepi, et ut natura hominum est novitatis avida, avide
legi, opus tum qvod lectu jucundissimum, tum qvod abs te missum
acceptissimum. Ego gratiam qvam referre neqveo, verbis ago et
mente habeo. Lexicis Latino-Islandicis manuscriptis in schola nostra
vulgo utuntur, iisqve valde mendose consignatis, uti apud orthogra-
phiæ parum peritos evenire solet. Subpudet igitur eorum exemplar,