Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 354
s
10
15
20
25
30
312
Ole Worm
anno navigaturæ sint, siqvidem res nostræ ita adhuc sunt constitutæ,
ut illarum operam patria postulare videatur, et haud scio an tuto
eo pervenire valeant. In finibus Scaniæ de pace tractaturi convenere
utrimqve legati, res adhuc disputatur, speramus tamen intra paveos
dies optatum successum. Qvid de Willerio nostro factum sit ignora-
tur, qvidam captum eum, qvidam navfragio periisse volunt; atqve
hoc qvidem verisimilius, si enim adhuc in vivis esset, aliqvis saltem
de ejus statu ad nos delatus fuisset rumor. Si qvid rescribere lubet,
per hane navim ut fiat necessum est. Dominum Svenonem meo
nomine officiose saluta, cujus etiam desidero literas anni præteriti.
Hune juvenem Erlandum si favore tuo prosecutus fueris, rem te
dignam præstiteris. Vale. Hafniæ 26. April. 1645.
tg8-
To Porlåkur Skulason, July 2g, 1645.
Thorlaco Sculonio Episcopo Holensi.
Rediit tandem ad nos mense Julio hujus anni mercator vester
Hermannus Willer, qvem plane perditum existimaveramus, sed nil
nisi nudas tuas attulit literas. Asserit omnia navfragio periisse, se vero
enatasse et in Islandia hybernasse, unde valde doleo me Biblio-
rum Islandicorum ut et aliorum qvæ transmisisti destitui munere.
Pro voluntate igitur gratias ago maximas, qvam factum non destituit,
licet iniqvior sors mihi hane inviderit felicitatem. Utinam transmissa
medicamenta voto tuo satisfeeisse intelligam; si qvid ex iis fuerit
qvod valetudini profuerit, est qvod mihi gratulor; ae si qvid præte-
rea desideres, mone; consiliis sanis non deero. Cupio enim ut in
seram senectam te Deus servet sanum Ecclesiæ suæ saluti tuorumqve
commodo, mihi vero gavdio. Paveos enim valde jam habeo vestra-
tium eum qvibus per literas conferre gestiam. Si detur occasio, rogo
mihi transmittere valeas tibialium qvatuor paria, pro me, uxore et
duobus liberis 14. ætatis annum agentibus, pretium anno seqventi
lubens solvam. De Bibliis vestris valde sum sollicitus, sed non trans-
mittas nisi una valorem indieaveris, qvo sciam qvod reddam seqven-