Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 360
3l8
Ole Worm
vel mei cavsa sis futurus. Qvam voti mei summam ut candide ex-
cipias ac favere pergas, rogo. Hafnia 20. Jun. 1647.
Ut hoc, qvamvis triste, addam, Sereniss. princeps noster Christ.
5. valetudinis ergo ad Egranas tendens acidulas in itinere prope
s Dresdam obiit 2. die Junii non sine insigni totius Daniæ luctu. Prin-
ceps erat mitis, demens, probus, mihi faventissimus.
204.
From Porldkur Skulason, Sept. 5, 1647.
Clarissimo et excellentissimo viro Dn. D. Olavo Worm, Medi-
10 cinæ in Academia Hafniensi professori publico, præceptori meo di-
lecto, salutem et omnia fausta devote precor.
Ad afflictæ valetudinis calamitatem, qvam vigesimum jam an-
num sustineo, accessit etiam hoc anno mors immatura affinis mei,
viri optimi et integerrimi Dn. Wigfuseri Gislavi, qvem ego (eo qvod
is vxoris meæ frater erat et usu atqve animorum conjunctione devinc-
tissimus) orbitatis liberorum meorum solamen atqve orphanorum
tutorem ex hac vita emigrans constiturus eram. Hujus igitur viri ex
hac vita immaturus discessus animum hunc non mediocri mæstitia
affecit. Solatur me interim perpetua numinis divini bonitas et cle-
20 mentia, amicorumqve superstitum constans favor: inter qvos tu, vir
clarissime et excellentiss., primas tenes, attestantibus id duabus ad
me hoc anno literis humanissime scriptis, cum adjuncto simul mu-
nere aromatico, tanto acceptiore qvanto sanitas corporis magis est
expetita; gratias igitur pro hoc munere simul et compellatione ago
25 habeoqve longe maximas. Pulvere transmisso utar ad præscriptum
Dn. præceptoris, neqve enim mel admiscendum neqve penicillus
deest. Cætera illa de qvibus scribis nec apud nos qvantum sciam
extant, nec si extarent, sunt qvi ex illis iuscula, potiones aut succos
præparare norint. Mitti igitur omnia illa mihi proximo dehinc anno
30 velim, mercatorem meum rogaturus ut soluto pretio ea secum ad-
vehat. Verum hic opera Dn. præceptoris maxime indigeo ut et hæc
recté curentur, et qvomodo iisdem utendum sit in schedula adjuncta