Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 362
320
Ole Worm
205.
To Porlakur Skulason, June 10, 164.8.
Thorlaco Sculonio Episcopo Holensi.
Tum valetudinis infirmioris molestiæ, tum dolor ex affinis tui
5 immaturo obitu contractus mihi auditu fuit ingratus valde. Verum
tu eo in statu es locatus eaqve professione, ut abunde scias Deum
qvos diligit castigare, et omnia bonis in bonum. Deus vivit, commen-
da ipsi vias tuas, ipse faciet. De valetudine tua ut sim sollicitus amici-
tia jubet; mitto igitur ea qvæ ex usu fore existimavi, qvaqve ætatem
10 aliqvo modo ferunt; nosti enim vires pharmacorum si diutius serven-
tur pavlatim exhalare. Primo pro corpore purgando et pravis humo-
ribus expellendis tibi pillulas, qvarum 9 sumendæ hora matutina
sexta et integræ deglutiendæ. Cavebis ab aere et somno, jejuna bis
in meridiem, si addito aliqvo liqvore aut pulticula deglutieris, 2 aut
is 3 simul commodius assumes. Si 9 officium non fecerint, numerum
avge et 13 sume ubi iterato uteris. Ad scorbutum faciunt herbæ
chartæ inclusæ; harum partern dimidiam nodulo lineo inde, ita ut
non nimium comprimantur, cantharo figulino inde, et affunde seri
lactis clariss. mensuram unam. Ubi per 24 horas steterit, exprime
20 nodulum, sed nihilominus in liqvore relinqve, ex qvo hora 6.
matu(ti)na singulis diebus havstum bibe jejunus. Ubi defecerit
liqvor, novum affunde et utere, sed tantæ non erit efficaciæ. Pari
modo procedendum cum eo qvod reliqvum est; si alvus non satis
responderit, pillulis utere. Ad corroborandum ubi opus fuerit, et tu
2s et uxor aqvæ qvam mitto sume cochleare unum aut alterum. Ut
affectibus uxoris etiam prospiciatur, ei mitto in tribus chartis pulve-
rem purgantem delicatum, cujus una vice sumet tantum qvantum
tenet una charta in jusculi alicujus macri aut vini exiguo havstulo;
servando eundem tenorem qvem supra de pillulis proposui. Difficile
30 est in tanta distantia, non viso ægro, remedia præscribere. Hæc
tamen qvæ mitto necessitati inservient, donec de eorum effectu et
aliis circumstantiis melius edoctus fuero. Pro transmisso munere tam
byteri qvam tibialium gratias ago maximas; probe ea curarunt
mercatores et Willerius pharmacopæo solvit juxta schedulam ipsi
35 datam. Vale et ut facis fave. Hafniæ 10. Jun. 164.8.