Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 363
Porldkur Skulason
321
206.
From Porldkur Skulason, Sept. 10, 1648.
Salutem a Domino et fausta omnia precor.
Clarissime et experientissime Dn. D., fautor et præceptor hono-
rande, valetudinem tuam et familiæ honestissimæ, una cum rebus s
secundis conservari divinitus gaudeo. Ego et mei valemus, qvantum
Deus permittit, nec præterea qvidqvam expetimus. Res patriæ nostræ
multum vacillare incipiunt; præter morbum enim epidemicum an-
nonæ flagellum incubuit, atqve etiamnum incumbit. In eo de qvo
dixi epidemico morbo extinctum est lumen Islandiæ nostræ, Re- 10
verendus et clarissimus Dn. ARNGRIMUS IONAS, cui similem an
hæc Insula unqvam visura postmodum sit incertum est. Literas tuas
consueto humanitatis saccaro conditas reddente mercatore nostro
Hermann Willer in Hofzoz mense Augusto hujus anni recté accepi,
una cum pixidibus et medicamentis in eis contentis; unde qvanta 15
sit tibi, vir clarissime, de valetudine mea sollicitudo manifeste osten-
dis; Deus velit te tuosqve vicissim sibi curæ cordiqve esse. Utar his
ex præscripto Dn. D., eventum Deo commendans. Mentionem qvo-
qve Dn. D. facit postulati collegæ mei M. Briniulfi privilegia peten-
tis erigendi typographiam in sua Diæcesi, qvod certé absqve meo 20
magno damno obtinere non potest. Exiguus enim in hac Republica
est civium numerus, minor atqve rarior eorum, qvi excusa typis
nostris expetant, partim paupertate, partim etiam incuria et con-
temptu hujusmodi mercium impediente. Unde si mihi tres qvadran-
tes insulæ surripiantur qvi pertinent ad M. Briniulfi Diæcesin, uno 25
tantum relicto, non video cur cessem officinam hane typographicam,
qvæ nunc usqve ad annum septuagesimum fæliciter patuit, occlude-
re. Sed obstat collegæ mei votis privilegium Regium, in qvo mihi
indulgetur venia typographia hac utendi eadem conditione atqve
prædecessor meus ante me usus fuerat; is autem nullum competito- 30
rem passus erat. Qvoniam igitur chatedralis hæc ecclesia in ejusmodi
privilegio prior fuit tempore, qvidni etiam potior sit jure. Cui causæ
ut patrocinetur Dn. D. apud summum Magistratum etiam atqve
etiam precor.
In glade Grønlandica qvæ præterita hyeme ad oram insulæ 35
nostræ Borealem appulit reperta est bellua qvindecim ulnas Islandi-
Bibliotheca Arnamagnæana, VII
21