Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 365
Porlåkur Skulason
323
sit Cancellarius; cum eo igitur hac de re mature ut agas svadeo.
Qvæ reservasti ex balena Narhual, cranium, cutis particulam et
lardum, mihi promissa, rogo tonnæ aut cistæ inclusa mihi transmit-
tas, et si fieri ullo modo potest, cum nave qvæ Janum Severini vehat
ipsi tradantur, sed ita ut nesciat qvid habeat. Huic enim merci præ- s
fectum novum insidiaturum scio, qvi in mandatis håbet, ut si fieri
possit integram belluam asportet. Villerius et reliqvi mercatores tar-
dius ad nos accedunt, et qvia per hyemem qvandoqve Gluckstadii
commorantur, qvæ hue asportare debent corrumpuntur, anteqvam
ad nos perveniant. Rogo te diligenter hæc cures; insigni enim ejus 10
teneor desiderio. Havd bene curarunt mercatores dentem qvem Regi
misisti; si ad me aut alios misisses, majori tuo cum fructu id factum
fuisset. Obiit nuper apud nos Jonas Westmannus, vir certe cujus
obitum ægre admodum ferunt tam magnates qvam alii. Casum tibi
referent fusiori dictione alii. Vale et promissum diligenter ut curetur is
effice, mea tibi vicissim patebunt officia. Hafniæ.
208.
To Porlåkur Skulason, June 16, i64g.
Thorlaco Schulonio Holam.
Qvamvis de rebus familiaribus præterito vere ad te literas dede- 20
rim, ad qvas responsum exspecto, non potui tamen qvin jam qvoqve
petenti Amgrimi nostri filio Thorchillo gratificarer, atqve hasce tibi
tradendas committerem; qvibus hoc ago ingenuo huic juveni ut
faveas, tam ob parentis merita qvam suam ingenuitatem. Vixit enim
apud nos pie, sobrie et honeste, morbis aliqvoties conflictatus, qvi 25
impedierunt, qvo minus ut cupiebat optatum scopum attingeret.
E re sua et valetudine existimabat, si in patriam mature rediret.
Nolui ejus conatibus resistere, sed bona cum venia dimisi et tibi
aliis(qve) bonis de nota meliori commendatum cupio. Qvocirca, ut
soles, ingeniis honestis fave, huic vero ope et auxilio sis præsto, mu- 30
tuum a me semper exspectabis. Hafniæ 16. Jun. 1649.
21*