Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 390
s
10
15
20
25
30
348
Appendix
enixe abs te contendo, ut diligenter perscribas, in qvibus consentiat
aut discedat å tuo meus Codex, in qvibus etiam excedat ac superet,
et qvanto in pretio sit ponendus, ut nunc se håbet tam mutilus et
corrosus. Certe, qvi donavit, M. Brynulphus magni fecit.
20. From Worm, May 18, 1639 (W7 1 2I4 r> ^E I 184).
Glossarium meum tibi profuisse ex animo gavdeo, si qvæ præ-
terea penes me sint qvibus tui conatus juvari qveant, tibi æqve
atqve mihi inservient. Ex Islandis nulli ferme apud nos sunt mihi
noti, præter unicum in antiqvitatibus hospitem poculis magis qvam
Musis vacantem, cui hæc concredere haud possum aut avdeo;
alioqvin petitioni tuæ abunde satisfacturus. Eddam remitto, vix a
me a tuo abitu tactam, tantum enim mihi non fuit otii, illam ut
inspicerem, nedum lustrarem; sed tanto ne diutius frustreris xei/irjXroi
remittere lubuit. Vix enim tantum temporis polliceri valeo talibus
evolvendis ut sufficiat, adeo praxi qvotidiana fatigor. Posthac hæc
et alia ejus generis mihi seponenda esse video, cum impensos labores
speratus non seqvatur fructus.
21. From Worm, Jan. 8, 1640 (W I 222 r; WE I 183).
Tractatus qvem ex Islandia accepi is ipsus est Knitlingsagu, ut
ex variis Lexici mei locis collegi; elegans est et multa håbet qvæ
ad Saxonis tui facere possent illustrationem. Res enim gestas Regum
Danorum a Svenone Esthritio ad obitum Canuti Waldemari f. per-
seqvitur. Spero me eundem seqventi anno habiturum Latino idio-
mate. Accepi et aliud manuscriptum, Ravdulfs Jrættur dictum;
qvædam ad historiam S. Olai spectantia continet. Supplementum
Lexici mei non respondet principio; jejunum enim valde, nec ea
diligentia collectum qva priora. Hæc omnia D(eo) v(olente) videbis,
ubi otium fuerit ad nos excurrendi.
22. From Sltephanius, Jan. 22, 1640 (WE I 186-87).
Qvod cognomen Rolvonis Krage attinet, aliam rationem ejus
reddit Edda, Mythologia LXIII, videlicet qvod Wiggo (Eddæ Wog-