Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 393
Appendix
351
et literatura plane idiotæ sunt qvi hic reperiuntur Islandi, nobis nulfi
usui. Speculum tuum cuipiam tradidi, qvi sibi præ reliqvis sapere
videbatur, qviqve ejus interpretationem pollicebatur, cum vulgari
litera Islandica scriptum esset; sed qvid præstiterit vides. Ferunt
Sverronem, Norvegiæ Regem, ejus esse Avtorem. De Grettero qvæ-
dam leges in Crymogæa Amgrimi. Erat hic ante paveos annos Sveno
Ionæ filius, discipulus meus, de qvo tibi scribit Brynolphus; ejus
opera multum adjutus sum; præterqvam enim qvod erat antiqvita-
tum callentissimus, facilem et promptum se milli semper præbebat;
is Eddam meum a tenebris purgavit; dixit vero se ad hane rem uti
urina humana, qva abluenda erat membrana, cælo frigoribus maxime
horrido; plura non addidit: ego nondum expertus sum. Mitto Lexi-
con meum et Cantilenas, qvas petis; verum Lexico ægre carere
valeo, qvod in eo sim ut in meliorem redigam formam ac prælo
subjiciam, ut sit appendix ad Literaturam. Tu qvam fieri potest
ocyssime restitues. Chartam Cantilenis annexam, qvæ partem con-
tinet eorum qvæ in libro continentur, tibi dono mitto.
29. From Stephanius, March 14, 1641 (WE I igg).
Ignoscas mihi velim, qvod Glossarium tuum plus justo diutius
penes me detinuerim. A capite etenim ad calcem, qvod dicitur, perle-
gendum mihi susceperam, ut observata nonnulla inde excerperem,
qvæ Saxoni illustrando inservirent. Et sane non pauca sese obtule-
runt qvæ propediem in Notis meis hine inde inserta videbis, ubi
ipse lucem viderit Saxo.
30. From Stephanius, April 8, 1641 (WE I 201).
De transmisso nuper Lexico juxta ac Cantilenis Islandicis amo
te et gratiam habeo. Has per præsentem intemuncium restituo: illud
intra paueos dies seqvetur. Excerpo enim qvæ faciant ad Saxonem
meum illustrandum: qvod te volente fiat.
31. From Stephanius, May 20, 1641 (WE I 206).
Qvum ante qvinqvennium-----------inter alia monueris etiam te
diversissimam ab aliis vulgatis Sælandiæ nostræ etymologiam in-
5
10
15
20
25
30